Latin
EVDOXVS
Jean Fernel, De abditis rerum causis 222
Unproofread scanNot analysed yet
Hi quidem visuntur furoris quadam specie distorti, hoc vno tamen à simplici furore distant, quòd summè ardua obloquantur, praeterita et occulta renuntient, assidentiumque arcana reserent, eosque multis conuicijs impetant, et diuinorum verborum potestate terreantur. contremiscant aut succenseant. Quidam non ita pridem quum per aestus nocte vehementer sitiret, è somno surgens potu non inuento obuium malum fortè prehendit, id mandens fauces sibi quasi manu praecludi, strangularique sensit, simulque à subeunte daemone iam obsessus, visus est in tenebris videre se à praegrandi nigerrimoque cane vorari: quae postea restitutus integra mente nobis ordine recensuit. Hunc non pauci ex pulsu, ex calore &scabricie linguae febricitare, ex vigilijs &mentis perturbatione simpliciter delirare iudicabant. Iuuenis alius familia equestri paucis ante annis corporis concussione &quasi conuulsione ex temporum interuallis laborauit, qua nunc solùm sinistrum brachium, nunc dextrum, interdum etiam digitum vnicum, aliâs crus alterum, aliâs vtrunque, aliâs corporis truncum tanta celeritate exagitaret, vix vt à ministris quatuor decumbens cohiberetur. Caput autem inconcussum iacebat, lingua &locutio libera, mens sana, omnesque sensus integri vel in conuulsionis ferocia. Decies minimum quotidie corripiebatur: in interuallis sanus, sed labore confractus. Vera epilepsia iudicari poterat si mentis sensuumque laesio accessisset. Peritissimi quique adhibiti medici conuulsionem epilepsiae finitimam a maligno venenatoque vapore spinae dorsi impacto censuerunt, è quo vapor in eos neruos emanaret, qui à spina in artus quoquouersum, non autem in cerebrum disseminantur. Br. Sana ea quidem me iudice sententia. Eu. Haec credita causa vt summoueretur clysteres imperantur frequentes, purgationes generis omnis &validae, cucurbitulae infiguntur, neruorum initijs spinae, fotus, vnctiones, emplastra, primùm quae discuterent, dein quę roborarent venenatamque malignitatem obtererent. His parùm proficientibus sudores proficiuntur balneis aestuarijs &guaiacinę hebeni decocto, quae nihilo magis profuerunt. Brutus, Quid est quaeso cur tam accommodatis remedijs id malum non cessit? Eud. Quoniam omnes longè aberamus à cognitione veri. Nam mense tertio primùm deprehensus daemon quidam totius mali author, voce insuetisque verbis, ac sententijs tum latinis, tum Graecis (quanquam ignarus linguae Grae5 cę laborans esset) se prodens.