Latin
EVDOXVS
Jean Fernel, De abditis rerum causis 223
Unproofread scanNot analysed yet
Is multa assidentium maximeque medicorum secreta detegebat, ridens quod eos magno periculo circumuenisset, quodque irritis pharmacis corpus hoc penè iugulassent. Quoties laborantem pater inuisebat, is procul à conspectu inclamabat, appellentem hunc arcete &ab ingressione propulsate, aut torquem è ceruice detrahite: ex hoc enim, vt Gallorum torquatis equitibus in more est, diui Michaelis imago propendebat. Si sacra diuinaque verba coram legebantur, ferociùs subsultabat &inhorrescebat. Quum intermissio erat ferociae, laborans in quiete omnium meminerat, quae inuitum se protulisse, fatebatur &dolebat. Cerimonijs &execrationibus compulsus daemon negabat se crimine damnatum, &spiritum se nuncupabat. Interrogatus quis esset, aut quomodo et qua hęc potestate moliretur, dixit mul ta intus esse domicilia in quae se recondat, &in quiete ad alios 20 commigrare: se in hoc corpus iniectum à quodam, cuius nomen non efferret, à pedibus ingressum in regia, &à pedibus egressurum quum praestitutus dies aduentarit. De alijs non paucis disserebatur, quae etiam ex alijs daemonum laqueis irreritis interdum audiri solent. Neque haec vt noua profero, sed vt constet daemones aliâs intro subeuntes in corpus, idipsum varijs &inauditis interdum modis lacessere: aliâs non intro subire, sed vel vtiles corporis humores exagitare, vel noxios in principes partes traducere, vel hisce venas aliosque ductus obstruere, vel instrumentorum structuram permutare, qui30 bus ex causis innumeri morbi fiunt. Horum daemones autnores sunt, scelerati perditique homines ministri: omnisque eorum trans naturam est ratio. Br. Illorum ne &remedia quaedam trans naturam statues? Eu. Necesse est omnino. At remediorum quae trans naturam, alia verè diuina, alia magica sunt. Quàm multos legimus Deum per prophetas, vel è morte suscitasse, vel à lepra &elephantiasi expurgasse, vel ab extremo vitę reuocasse periculo? Multo plures caecos, claudos, mu tos, paralyticos, leprosos, febricitantes, omnisque generis morbo &languore confectos Christus olim integrè restituit: à quo dein Apostoli, nec pauci viri religionis sanctitate conspicui, vim potestatemque sunt adepti. Quos nunc vobis quasi exemplo referebam, vidi execrationibus, precibus, verbis sacrosanctis, votis &ieiunijs expediri: qui etiamnum saluberrimè &integerrima mente degunt.