Latin
EVDOXVS
Jean Fernel, De abditis rerum causis 224
Unproofread scanNot analysed yet
Hęc diuina remedia improbi nefarijque viri magicis artibus emulantur, accita demonum ope: vt Mosis miracula Pharaonis magi, &summam Apostolorum admirationem Simon magus. Plinius commemorat aetate sua principem Neronem vanas falsissimasque con periisse magicas artes. Quippe (inquit) non citharae tragicique cantus libido illi maior fuit, fortuna rerum humanarum summa gestione in profundis animi vitijs, primumque impe rare Dijs concupiuit, nec quicquam generosius voluit: nemo vnquam vlli artium validius fauit: adhaec non opes illi defuere. non vires, non discendi ingenium, aliaque non patiente mundo, 15 immensum &indubitatum exemplum est, falsae artis quam dereliquit Nero. Magus ad eum Tiridates venerat, magos secum adduxerat, magicis coenis cum inuitauerat, non tamen quum regnum ei dare, hanc ab eo accipere artem voluit. Proinde ita persuasum fuit, intestabilem, irritam, inanem esse, habentem tamen quasdam veritatis vmbras, sed in ijs veneficas artes pollere, non magicas. Nero in exquirendis magicis artibus paulò curiosior, quòd nullum signum argumentumue perspexisset, eas sustulit. Generatio mala &adultera signum quaerit, &signum ei non dabitur, nisi signum lonae prophetae. Illas tamen &esse &fuisse, quae in sacris extant de Pythonissa, de muliere ventriloqua, de Nabuchodonosor Rege, de magis Pharaonis, aliaque non pauca perhibent. Et quae ab Ethnicis authoribus, de Demarcho, quem narrat Plinius degustatis extis pueri immolati in sacrificio, in lupum se conuertisse: &de Circe, quae poculo socios Vlyssis in illo errore diuturno mutauit in feras, vt est apud Vergilium: Quos hominum ex facie Dea saeua potentibus herbis Induerat Circe in vultus &terga ferarum. Et quae de messibus aliò traductis scribit. Has herbas atque haec Ponto mihi lecta venena Ipse dedit Maris: Nascuntur plurima Ponto. His ego saepe lupum fieri &se condere syluis Merim, saepe animas imis excire sepulciris,