Latin
EVDOXVS
Jean Fernel, De abditis rerum causis 228
Unproofread scanNot analysed yet
Innumeris tum Plinius tum alij complures scatent magorum commentis, quibus vulgus in sui admirationem trahant. Quin &in herbis non pauca videas superstitiosa figmenta, qualia Galenus ab Andrea &Pamphilo conscripta commemorat, incantationes, transformationes &decanorum daemoniorumque herbas sacras. B. Valde nobis arridet cordique est tua haec luculenta &morborum &remediorum quae trans naturam sunt notatio: in qua dum à naturali contemplatione confusa quaeque seiungis, reddisque singula seorsum pura, nos certè vindicas à tetris tenebris &à densa caligine. Nunc autem in naturae limites regressi, ea potissimum scrutemur, quae possint occultis morbis opitulari, eaque vel à coelo, vel ab elementis, vel ab animantibus, vel à stirpibus, vel à metallis et lapidibus: extra haec nihil nos potest naturaliter vel iuuare, vel ledere.