Latin
OCCVLTAS QVASDAMESSE FORMAE
Jean Fernel, De abditis rerum causis 228-2
Unproofread scanNot analysed yet
OCCVLTAS QVASDAMESSE FORMAE seu totius substantiae proprietates, " sint illarum differentiae. Cap. XVII. EVDOXVS. Voniam dies hic vobis totus est consecratus, quę de occultis medicamentorum viribus dieci optatis, paucis complectar. Primùm autem occultas illas tacitasque vires rebus inesse, easque naturae limitibus contineri, ex superioribus demonstrationem habet. Nam si occulti morbi vsquam proueniunt, necesse est &contraria illis occultaque remedia existere. Nihil in hac rerum vniuersitate subsistit, cui non &simile, &contrarium quiddam natura protulerit, etiam si nostra diligentia nequit inueniri. Vt igitur morbis ex intemperie, contrarias ex intemperie vires: morbis ex materia, contrarias materiae facultates: &instrumentarijs secundas medicamentorum vires ex permistis materiae temperamentique viribus ortas opponimus: Ita sanè occultis totius substantiae morbis, necesse est natura contrarias vires compararit, quae &ipsę occultę sint, &totius substantiae dissidio illis aduersę. Etenim tam immanes morbi, nunquid proprijs destituti remedijs iacebunt? Siccine naturae res tantoperè ad vitam necessariae defecerint?