Latin
IS VNDE NATATOTIVS SVBSTANTIAE
Jean Fernel, De abditis rerum causis 240
Unproofread scanNot analysed yet
Et ne posthac assiduas operas ad continuandam perpetuandaque rerum procreationem collocaret, singula quae creauerat iussit semen proferre, quod gignendis alijs tum materiam, tum praeparationem calore, spiritu &conformatione exhiberet: ipsum verò coelum iussit formam praeparatis illis impartiri: itaque occultas rerum proprietates, quae neque in temperamento neque in materia inhęrescunt, si è spiritu et calore deducis, diuinas fateri necesse est, quandoquidem calor &spi10 ritus in semine verè proximeque diuinus est: sin vero è forma proximè coelestes vti &formam. Non abs re igitur &Platonicorum &Theologorum sententia coelum intelligitur genitarum gignendarumque formarum omnium seminibus conspersum, cuius &anima seminales illorum rationes conprehendit, ab his ideis profectas quas vna diuina mens omnes suo quasi sinu gerit. Quicquid mundi vniuersitate comprehenditur, id Deus coelo elementisque conseruandum ortuque assiduo continuandum subiecit, vt iam nihil vel ex semine gigni, genitumue conseruari sine coelo possit: nisi quid 20 Deus ijs quasi ministris omissis, ex se proximè miraculo efficiat. Quaecunque etiam sponte sua nullo semine prodeunt, vt stirpes pleręque &animantes, metalla omnia omnesque lapides, ex vno coelo formas proprietatesque sumunt, quod semper praesto est &in omnem materiam idoneo temperamento alijsque pręparationibus instructam, formam immittit qualem ea meretur. Itaque naturalis illa causa praestantissima &nobilissima omnium est formarum exemplar, cuius per omnia diffusa virtus quocunque penetrat: quam Plato mundi animam, alius quidam datorem formarum, Aristoteles vniuersalem naturam appellauit. Hęc formam rebus non de subiecti pręparatione suscitat, sed integram quasi de sinu suo confert pręparato subiecto, in quo illaesa teneri seruarique possit. Illinc simul &tota formae proprietas defluit, quae quanquam accidens est, à forma tamen nunquam seiungi separariue potest: 35 illius ingenita &indiuidua vis, cuius ope quaecunque sua sunt omnia efficit. Hoc vno maximè proprietas à sua forma &à tota substantia disiungitur, quòd plerunque imminuitur integra illaesaque formae substantia. Scammonij vis est bilem expellere, ea saepe adeò remittitur, vt exhausta perijsse tota credatur: magnes adamantis praesentia quasi hebetescit. Quinetiam in vno eodemque genere, aliud alio potentius vegetioreque proprietate valet.