Latin
IS VNDE NATATOTIVS SVBSTANTIAE
Jean Fernel, De abditis rerum causis 241
Unproofread scanNot analysed yet
Quae quamuis ita sint, 5 nusquam tamen dicimus, id cuius extenuatur proprietas, substantiam mutasse. Ex quo perspicuum euadit, nanc proprietatem accidens &qualitatem, non autem rei substantiam esse. Id quod inde etiam constat, quòd vna eademque res complures saepe proprietates habet, at comto plures substantias nunquam. Brutus, Quae rebus quibusque primo ortu ingenitae sunt proprietates, vlla praetereà caeli aspiratione egent? Eudox. Maximâ sanè, qua nimirum integrae conseruentur, &permaneant: quandoquidem, nihil huius ope destitutum, integris persistit viri15bus. Vt enim in animantium corpore suus cuique parti insitus est spiritus atque calor à semine, quem tamen generalis isque vitalis è corde per arterias in omne corpus emanans suscitat, tuetur atque conseruat: ita sanè quicunque animantibus &stirpibus à prima origine spiritus aut calor in20 sidet totius formae custos &propugnator, ab illo totius mun di generali spiritu, qui vnus animam mundo consociat, omnesque virtutes continet, excitatur, conseruatur &augescit. Is enim omnium genitorum seminales rationes, omnesque omnium occultas proprietates complexus, omnia implet, per omnia diffusus, in animantia, in stirpes &in metalla propagatur. Brut. Semper ne spiritus ille corporibus aequè praesens, &aequabili prosperitate vires suas impertit? Aut haec illinc ne vires aequabiliter, vel hauriunt, vel suscipiunt? Eudox. In vnoquoque corporum quum alia alijs 30 seu gradu quodam validiora infirmioraue cernantur, constat non aequabiliter omnia, sed vt varia fuerit suscipientium praeparatio atque constitutio, magis minusue tum spiritus, tum occultae proprietatis haurire. Quinetiam si efficientis causae vim spectabimus, spiritus ille caelitùs quo35 quouersum defluens, licet semper &in omnia, nec tamen similiter, nec pari mensura illabitur, sed definitis siderum coitionibus cumulatissimè Singula terrena potentissimas efficacissimasque vires experiuntur, proprijs sideribus bene foeliciterque constitutis collustrata. Alia Solis, alia Lunae, alia aliorum planetarum accessu, radio aut lumine vigent. Aestiuo solstitio ardore Solis aër incenditur, terrena flagrant, maria feruent: tumque motus illius conuersione oleae, tiliae, populi, vlmi, &salicis folia circumaguntur, ipsoque die alia 5 quàm pridie facie coelum spectant.