Latin
IS VNDE NATATOTIVS SVBSTANTIAE
Jean Fernel, De abditis rerum causis 242
Unproofread scanNot analysed yet
Brumali autem solstitio aridum pulegium propendens è tectis florescit vi admodum caeca. Cichorij, Heliotropij, &scorpiuri flores ab ortu ad occasum solem insequuntur, abeuntem intuentur, cum conque vertuntur omnibus horis, etiam nubilo die: exortu se eo pandunt, occasu se contrahunt. Lunae porrò vires mare perspicuè imitatur, cuius aestus ascendente illa inualescit, descendente mitescit. Ostrearum, conchyliorum &concharum omnium corpora cum luna crescunt pariter, pariterque decrescunt. Materia è syluis caesa cùm luna crescens iam ad 15 aucta est, quod humidi fiat accessio, breui tempore marcet et carie conficitur: caesa verò quum luna decrescens exiguo est lumine, diutius perennant. Formica interlunio semper quiescit, plenilunio etiam noctibus operatur. Soricum fibrae, numero dierum lunae respondere traduntur. Selenites lapis imaginem lunae continens, eam reddit in dies singulos crescentis minuentisque numero. Vt haec à sole lunaeque vires, sic &non pauca obscuriores quasdam sensibus incomprehensas, à caeteris planetis sideribusque mutuantur. Magnes si liber sinitur, altero extremo in arcticum coeli verticem, altero in antarcticum se contorquet. Cinerem cancri vsti, sole leonis signum peragrante luna decima octaua, Aeschrion Empiricus à Galeno laude celebratus, ad rabidorum canum morsus afferebat. Sexcenta eius generis rectè philosophantium sententia confirmat, docetque pariter qui planetae &quae sidera, vnicuique corporis particulae, &quae vnicuique tum animantium tum stirpium generi praesint: quae siderum consociatio morbos ingeneret, quae salutaria profligandis illis remedia ferat. Hac inspectione cognitioneque rerum, mox ratione comprehenditur, quo tempore re 35 rum proprietates cum mundi spiritu illabuntur, insuntque rebus efficacissimę, &quando herbas stirpesque singulas legere, quando componere, quando ad curationem adhibere expediat. Ea obseruatio coelestia vtiliter accommodat, aptatque terrenis, &remedia plenis integrisque viribus opportunè sufficiens, opera nauat admiratione digna, ad quae non alius quisquam accedet, ijsdem etiam subsidijs instru 5 ctus. Hinc quas veteres magna vigilantia peruestigarunt rerum proprietates, nunc permulti irritas comperiunt, quarum vsu intempestiuo plerunque fraudentur.