Latin
FINIS INDICIS
Jean Fernel, De abditis rerum causis 3
Unproofread scanNot analysed yet
Quod quidem de fontibus antiquorum non hausimus, sed de nostris riuulis primi (ni fallor) protulimus. Te quocunque vertas cogitatione, intelliges non decoxisse posteros, sed erecto ad contemplationem intentoque animo hęreditatem veterum artium ampliasse &induxisse nouas. Quid igitur inquiunt non esse huius nostrae aetatis, nouum quicquam pręstare posse? Incomprehensarum rerum immensa est multitudo, &multo maior quam quae possit vnquam percipi. Nulla autem ratio afferri potest cur ingeniorum laus nunc sit inferior: quid est igitur cur aliquis hanc ae15 tatem tam inclementer damnet, vt ex tanta rerum copia nihil queat attingere? Quis hoc seculum tanti insimulet stuporis, tantae tarditatis, nihil vt nouum cudere possit, nullarum artium afferre puentum? Quisquis mentis valens acumine inertia no torpebit, sed ad res cognoscendas tempus diligentiamque sumet, 20 poterit orbitam eandem cum veteribus terere, &in eiusdem industriae curriculo versari, &illorum obseruationibus adiutus, inuentis artibus magna addere incrementa, &noua condere multis profutura. Sic enim alia ex alijs trahi solent, &ex angustis fontibus per ampla flumina deriuari: tantaque est artium &disciplinarum series, vt apta ex sese omnia &connexa videantur. Si libere quod sentio dicere licet, dicam, et quidem paucis: tam peccant qui à veteribus peruestigata omnia comprehensaque esse contendunt, qui qui eisdem primam rerum cognitionem detranunt, illosque de veteri doctrinarum possessione deijciunt. His constitutis, velim ex aequo &30 bono accedant nobis honorarij arbitri atque disceptatores, qui malo inuidiae puri, &profectus et consilij mei rationem colligant ac iudicent: nec enim tantu ipse mihi tribuo, vt fidem haberi velim pręiudicatae meae sententiae. Qui primi inter veteres admirabili quodam ad philosophandum studio se contulerunt, in na35 turae angustias &quasi in carceres deducti, eo se reuocarunt spatij, vt solis mundi elementis perpetuo inhęrentes, nimisque materię dediti, longè intra modum constiterint. Alij deinde erectiore animo, suis non contenti finibus ad Aegyptios (quib. cum Chaldęis et Hebręis frequens erat commercium) commigrarunt, à quib. diuina non pauca per vmbram duntaxat caliginemque percepta retulerunt. His suam postea philosophiam tanquam varijs respersere figmentis, &quadam impietatis labe inquinarunt. Vnde accidit vt tum vel rudis et materiata nimis fuerit philosophandi ratio, vel si diuinum quippiam attigisset, inconstans ac prorsus incerta. Nunc verò quando Dei Opt. Max. beneficio, nobis per Christum lux ipsa veritatis affulsit, multa simul nobis sunt diuinitùs allata, à veteribus animo non integrè percepta. Quis nostrum immortalitatem animae, domicilium, vim, naturamque nescit?