Latin
FINIS INDICIS
Jean Fernel, De abditis rerum causis 4
Unproofread scanNot analysed yet
Quid porrò inter philosophorum greges magis controuersum, aut diuturnio 10 ribus contentionibus exagitatu? Ordines coelestes, &illam supernae ciuitatis descriptionem, quis veterum sapientium ibodoratus est? Haec autem si iam cunctis patent mortalibus, quis etiam non intelligat multa esse in philosophia extra elementorum ordinem, prorsus abstrusa &naturae arcanis inuoluta, quę neque oculis, neque auribus, neque vllo sensu deprehendi possunt? horumque cognitionem non mihi modò, sed &nostri ordinis nominisque cuilibet notiorem quam Ethnicis philosophis esse debere? Video posteriores illos Platonicos, Numenium, Philonem, Plotinum, lanblicum, Proclum, quicquid de diuinis rebus magnificum attigerunt, 20 illud à Christianis viris, loanne, Paulo, Hierotheo, Dionysio furtim excepisse: vt inde abstrusa Platonis dicta clariùs, lucidiusque interpretarentur, et in verum sensum deducerent. Nobis verò non similiter liceat Hippocratis sensa nunc aptius reserare, vt vetus medendi ratio suscipiat incrementum? Affigemur ne perpetuò his caducis? Nunquam concretum hunc crassumque aerem perrumpemus? Nunquam ex hoc tenebricoso mentis carcere in perspicuam luce euolabimus: Nunquam abducto per meditationem animo, diuina abstrusaque contemplabimur? Hęc singula quum apud me tacitus expenderem, simulque aliquando monitus essem Hippocratis oraculo, quo in morbis diuinum quippiam inesse confirmat: existimaui perbreuem sententiam permagno esse momento ponderandam, &eo magis quod eximius vir ob diuinitatem olim ceu numen cultus sit, et breui sententia magnam rerum supellectilem quam mente gerebat concluserit. Primorum philosophorum mos fuit quęcunque diuina attigissent, tanquam mysteria contegere, aut integumentis quibusdam et inuolucris implicata enuntiare, seu imperitę multitudinis offensionem veriti, seu quia haec tam abstrula si nullo negocio intelligerent, probatum iri minimè sperarent.