Latin
PARTIVMQ VAE IN COMPOSITOSVNT
Jean Fernel, De abditis rerum causis 34
Unproofread scanNot analysed yet
PARTIVMQ VAE IN COMPOSITOSVNT singularum formas, esse veluti quasdam praeparationes inducendae totius formae, &eas esse multiplices. Cap. IIII. BRVTVS. Aturalis corporis compositi, siue id similare est siue dissimilare, subiectum ais esse compoisitum, &simplicia è quibus componitur, vt ossa, vt neruos, vt carnes, vt membranas, singula suis esse insignita formis. Itaque si his partibus alia insuper totius induatur forma, fiet vt rei quę actu quodam &sua forma integrè perficitur, alia (quod vllo modo fieri nequit) accedat forma, &vni eidemque rei, multę perfectiones insint: vtque simplicis vnius &similaris partis, vt ossis aut carnis multae ac diuersae habeantur species, per quas &ex diuersis constaret essentijs &in dissidentia genera referretur. Quid mihi ad haec respondebis? Eu. Perge quaecunque voles in vnum conferre. B. Os, quod exempli gratia dictum sit, sua iam ornatum est specie, super quam si aliam inducis totius speciem, id vtique vnum erit, ac multa multorumque generum naturas adeptum, dissidebit ipsum secum, quod quàm à naturae rationibus abhorreat, intelligis, opinor. Hinc à peritissimis philosophis scriptum audies, quicquid rei sua specie perfectae, quam illi in actu (sic enim loquuntur) esse dicunt, accesserit, id neque 30 substantiam esse posse, neque formam, sed solius accidentis ra tionem subire. Quid igitur mirabare, cùm assererem modò, totius speciem veluti compositionem quandam esse ex partium formis? Quòd si simplex quaedam totius forma, omnibus ex aequo partibus insideat, ossi, neruo, carni, membranis, haec omnia, quae tum substantia tum temperamento dissimilima quisque iudicat, vnius erunt omnino formae &essentiae, quo quid cogitari potest distortius? Malim ego certè quiduis perpeti, quam tam monstruosa probare commenta. Tibi verò, haec ne cum rerum natura consentanea videri possunt?