Latin
PARTIVMQ VAE IN COMPOSITOSVNT
Jean Fernel, De abditis rerum causis 35
Unproofread scanNot analysed yet
&tu me si dijs placet, citra rationem putabas insanire, securus quemadmodum istam rerum absurditatem diluere aut effugere posses, quod vbi te perfecisse videbo, non dubitabo, in tuam vltrò concedere sententiam. Eu. Apertè diluam, sed ijs tamen antè comprehensis, quibus res tota perspicuè probari debet: non enim longa litigiosaque contentione tempus est terendum. B. O he, iam subterfugit optimus vir: distinctiones quaeritat, &diuerticula consectatur, tota res nugatoria est, vt videtis. Eud. Difficile est incitatum contentione ingenium moderari. Dic igitur paucis, omni verborum prolixitate concisa: Stirps aut animal, dum viuit, nónne speciem quandam obtinet, qua vitae muneribus defungitur? Br. Quale hoc disputandi genus? qui respondere debebat, interrogatus vicissim interrogat. An nihil pudet? Eu. Bono animo es, pallorem hunc cum tremore excutito, neque enim aut difficile aut terrible est quod propono: res vno verbo transigi potest, &qui rem plene ac diffusè dici non patitur, is, ne transuolet, breuibus ac membratim cęsis sententijs coërcendus est. Proinde cùm tu nobis operam 20 neges, in eo colligendo quod ad concludendam hanc disputationem cum primis est vtile, patienter saltem, si placet, ausculta: &si quid non satis rectè concludere videbimur, redargue. Tu verò Philiatre, responde ad singula. Stirps aut animans dum in viuis est, an non vt vitae functiones obit, sic &specien quandam habet quae illarum sit opifex? Ph. Certè speciem habet qua alitur, increscit, &omnino viuit. Eu. Emortua stirpe aut repentè extincto animante, nónne omnes illae pereunt vitae functiones? Ph. Ita cernimus. Eu. Quid causae esse putas? Ph. Quòd totius abierit forma, quae illarum erat effectrix. Eu. Igitur ea species, diuersum quiddam erat à partium formis, neque ex illis constabat. B. Quomodo? Eu. Vita excedente similarium partium vnaquaeque os, neruus, caro suam sibi formam retinet, &quod tum superat os, verum os est, non homonyma, vt oculus mortuus (hîc enim propria instrumenti 35 ratione orbatus est) sed simplici &illi peculiariter tributa appellatione. Eique tum sua species est à nerui, à carnis, ab aliarum similarium formis distincta. Ph. Est, vt ijs quae natura constant omnibus. Eu. Nec verò suam hanc speciem ab animae excessu statim accepit, sed eadem illi quoque inerat, cùm vita et spiritu frueretur animal. Ph. Credibile id quidem: vnde enim tam repentè illa inuolasset? Eud. Cur non igitur nunc aeque viuit hoc corpus atque antè, si quidem intermortui huius corporis partes similares, formis suis pręditae sunt singulę, neque ma gis quàm dum viueret disiunctae aut locis disclusae?