Latin
PARTIVMQ VAE IN COMPOSITOSVNT
Jean Fernel, De abditis rerum causis 37
Unproofread scanNot analysed yet
An vis vt ijsdem illis ego tibi lippientes hosce &inutiles oculos eruam? Partes illae inquam, quas tu tum in stirpe tum in animali dissimilimas esse stare tuis eiusdem rationis ac formae sunt omnes, dum eorum vtrumque in viuis est. At mortem obeuntibus illis, totiusque euanescente forma, quae superant partes, neque formae, neque essentiae sunt eiusdem, sed omnino diuersae. Imò &discretae sunt, neque vnum inter se cohęrentes &continuatae efficiunt, nisi fortasse positionis vicinitate, quo modo lapides, ligna, lateres, et cementum domum: nam singulae partes ad suas tum naturas redeunt, quae praesente totius forma, inter se vnitae &continuatae simplex quid &vnius essentię erant. Itaque totius interitu, similaris cuiusque partis species, in suum (vt appellant) actum, &in suam perfectionem erumpit, quae non ita pridem dum viueret animal, solum inesse posse dicebatur. hoc qui de rebus istis disputant, potentię vocabulo declarant: actu enim fieri dicunt quod erat potentia. Et illa qui dem tum nobilioris formae lumine obscurata, nec elucere ipsa poterat, nec parti suam aut essentiam aut nomen conferre. Quandoquidem formae inferiores, quae nobiliori sunt velut administrae, cùm praestantior illa &sublimior inducitur, potestate tantum insunt, quae modò energia id est re ipsa atque actu inhęrescebant. Et contrà quae praesente nobiliori, potentiâ solùm inesse dicebantur, illae ea decedente erumpunt in a30 ctum, viresque suas integras &sinceras exhibent. Hîc vides ea quaecunque argumentando collegeras dissoluta: nam si fortè partibus similaribus, quae iam suis formis insignitę sunt noua totius accedet forma, non idcirco tamen conficere possis, parti cuique duas actu inesse formas, quòd eidem rei duae perfectiones haudquaquam esse possunt. Complures autem formas, eadem in re potentiâ simul esse posse: praeter has verò &vnam actu, nemo est qui neget. Neque verò forma accedit τῷ ὅντι actu manenti: sed obscuratur inferioris formae ille actus et perfe ctio, quoties clarior ac nobilior immittitur. Quocirca neque quic quam vnum diuersorum (quod acerrimè contendebas) generum erit: sed ab vna posteriori nobiliorique forma, res omnis essentiam, no men, genus mutuabitur. B. Hac ratione, si priori meae argumentationi satis esse factum putabis, posterior saltem stabit quae tuam opinionem conuincat. Eu. Multo hercle minus id intelliges, si quid de formę essentia teneam audieris: ego enim compositi corporis speciem cum simplicem et similarem, tum per omnes particu las fusam esse pronuncio. B. Qui sic? Eu. Paucis explicabo: Tu mihi mentem attende.