Latin
PARTIVMQ VAE IN COMPOSITOSVNT
Jean Fernel, De abditis rerum causis 36
Unproofread scanNot analysed yet
Si totius viuentis species, è partium formis apta erat et composita, cur non illa similiter in demortuo persistat, his in sua quaque parte permanentibus? Haeccine satis ostendunt, praeter partium formas, toti aliquid tribuendum esse, quo idipsum vnum sit, &quo vitam agat? esseque illam totius formam diuersum quid à 10 singulis singularum partium formis, neque ex illis coalescere? Ph. Planè. Eud. Cùm aut os aut lapis corruptione perit, illiusque forma dissipatur, elementa, ex quibus ea constabant, non simul, quasi ad nihilum redacta intercidunt, sed (quemadmodum vetustissimus autor Hippocrates memorię prodidit facta veluti reciprocatione, in suas quaeque vnde prodiêre na turas redeunt. Ph. Scio: nam si clementorum substantiae quae ad rerum procreationem in vnum confluxerant, illarum rerum interitu vanescerent, neque in suam naturam remearent, iam pridem absumpta foret omnis elementorum substantia, nec 20 ea satis fuisset rebus innumeris hactenus generatis. Eu. Rem tenes. ea tibi est ad stirpis animantisue interitum transferenda: asseruant enim particulae similares, suam quęque speciem, &ad suas redeunt naturas, abeunte totius forma. Ph. Par omnino videtur esse vtrobique ratio. Eu. Vt ergo ijs quae in lapide 25 miscebantur elementis, lapidis insidebat forma, neque tum sincera erant ea primordia: sic mihi animo concipito, in animali dum viuit, animam &in toto &in singulis esse particulis, vt &vitam ijs &vitae munera largiatur. Ph. Est, opinor, necesse. Eu. Quid porrò hîc amplius expectas? An vt conclu 30 dam id quicquid est vnde vitae munera accipimus, cùm animam tum rei speciem appellari, eamque nec ex partium compositione coalescere, nec illis necessariò comitari? An vt finem potius faciam in re satis per se clara? Ph. Satis equidem haec superque esse censeo. Eu. At mirum vt inter haec noster Brutus sibi silentium imperare potuerit. Ph. Nihil enim habuit quod diceret, aut cur his refragaretur. Eu. Et in eo tamen exemplo quod obiecerat, rem nostram confecimus. B. Vt mutuò muli scabunt. quasi verò quicquam ad me pertineat mutua ista inter vos assentatio, aut quasi ab ijs rectè quicquam concludi possit inter quos aguntur omnia de composito: manent, manent inquam (vtcunque magna contentione vestra confirmetis) omnia tamen mea immota, neque vnquam poterunt vlla omnino ratione labefactari. Eu. Quid audio? Ita ne ô dij boni, immota manent quae ego ab imis vsque fundamentis erui? B. Siccine ais? quibus tandem id obsecro machinis? Eu. Nullis ne?