Latin
DE ABDITIS RERVM CAVSIS
Jean Fernel, De abditis rerum causis 55
Unproofread scanNot analysed yet
aut quis eam inducit? vbi extrarius ille tuus opifex est qui ouo suam insculpat formam? An non hîc tuorum commentorum se prodit vanitas? An non luce clarius est, illam ex oui potentia existere, vt ex eodem ouo pullum vniuersum? quid relicta sensuum euidentia, abstrusa vestigamus? Eu. Iampridem coactus es fateri, fieri istud nequaquam posse, &formam extrinsecùs venire. Br. Ego ne? tibi verò istud sum fassus? nondum vt video, hac in re mentem meam satis concepisti. Eu. Quid hoc no10 uae rei? B. Dicam, &equidem paucis. Ego enim perinde atque tu, rei cuiusque speciem in substantiae genus refero, sed quod fortè non donabis, ad idem etiam genus, potentiam pertinere puto: hac autem ratione moueor, quòd quum videam speciem ipsam ex potentia trahi, necesse sit non diuersae rationis 15 ac generis illam statui, sed esse formae aliquid imperfectum aut velut mutilum. Atque id quidem in semine, cùm potentiâ tantum inesse dicebatur, ociosum delituisse censeo. Vbi verò coepit suis se virtutibus prodere, esseque ex efficientia manifestum, tum verò demum id actu inesse diximus, quanquam pristinam speciem non mutauit: id enim tenue licet et exiguum, eandem tamen perpetuò substantiam tenuit. Haec mea est de potentiae substantia deque formae exortu assensio, firma illa quidem certè &stabilis, &à qua me nulla ratio depellet. Eud. Eo ne temeritatis procedes, vt inter substantias potentiae locum tri25 buas? B. Temeritatis non erit, id quod verissimum est asserere. In semine quum potentia quędam est animalis, ipsum a nimal inesse dicimus potestate, quinetiam ipsum semen animal esse, potestate duntaxat. In ouo auis est, potestate: in glande, quercus iam est, sed potestate: in oleae baca, ipsa est olea. In huncque modum, quaecunque ex semine vt è subiecto proficiscutur, in ipso priùs inesse potentiâ mente colligimus, quàm emergant, &oculis obuersentur. Reliqua vniuersa quae nullo semine gigni traduntur, vt metalla, vt lapides, vt stirpes seminis expertes, vt animalia è putri materia nulloque col35 tu nata, non è quouis sine discrimine subiecto fieri palàm est, sed ex eo duntaxat, in quo sui quoddam seminarium habuerint. Non omnis fert omnia tellus Hic segetes, illic veniunt feliciùs vuae: Arvorei foetus alibi, atque iniussa virescunt E iij Grami Et rursum: Gramina. Nec verò terrae ferre omnes omnia possunt: Georgic. 2. Fluminibus salices, craßisque paludibus alni Nascuntur: steriles saxosis montibus orni: Littora myrtetis laetißima denique apertos Bacchus amat colles: Aquilonem &frigora taxi. Horum autem causam reddit: Quippe solo natura subest. Georgic. 2. Haec Vergilij placita sunt, quae te omnia recipere scio. Itaque