Latin
DE ABDITIS RERVM CAVSIS
Jean Fernel, De abditis rerum causis 56
Unproofread scanNot analysed yet
dum potestate, animal aut stirpem in semine ponis, necesse est 10 fateare, delituisse haec in eo, et suę essentiae, quatumuis imperfectum, quiddam tamen omnino habuisse: neque, opinor, ibis inficias in istis seminarijs, eius quae ventura est, aliquantulum esse formae. Eu. Nihil ne minimum quidem, sed habet res to Solutio argumentorum. ta eo modo, quem Simplicius aperuit: In semine (inquit) ex „quo gignitur vel animal vel planta, insitum principium quod„ dam est, non minus perpetientis quàm agentis motionis, per „quod procliuitatem quandam habet, &liorem quaerit excipiendae formae. Hoc igitur principium potentiam appellauit, &naturam in semen infusam, quam ab anima longè diuersam facit, ne fortè semen animatum esse fateatur. Est autem ea natura imperfectior multò quàm anima, quippe quae sit ad eam accersendam veluti praemissa quędam praeparatio, vel si mauis habilitas &potentia neque verò animae quicquam est, neque in eam poterit vlla mutatione conuerti: neque animę quicquam antè in semine fuit, quàm ipsa tota actu coepit existere: quocirca dici non potest semen animatum. Ergo ne tibi imponat ipsa nominis ratio, quod esse potentia dicimus id nequaquam est simpliciter: vt neque quod esse potest, id iam actu est. Semen aut hoc aut illud potestate esse statuo, nec ideo 30 tamen id iam actu &re ipsa esse dico: nec enim est in glande vel quercus vel eius species, nec auis in ouo, nec formae eius quicquam vel tenuissimum: non enim partium adiectione pau latim minutatimque consummatur, sed subita repentinaque mutatione vno momento tota simul in subiectum concedit. Ph. Audio, maximè inter se pugnantes vobis esse sententias, quas si ex angustis istis verborum septis, in latiores veluti campos deducetis, intelligi tandem poterit vtra sit firmior, &ab vtra stet veritas: quae certè &vnica est et simplex, vt alteram stare, alteram Alia argumenta. alteram cadere sit necesse. B. Meas ipse partes facilè tutabor: ac si meas rationes &autoritates in medium proferri patieris, cumque tuis contendere, intelliget, spero, vel puer, ac tibi etiam fortè ipsi persuadebitur, quidpiam formae antè in subieS cto fuisse, quàm illa actu inesset tota. Eu.