Latin
DE ABDITIS RERVM CAVSIS
Jean Fernel, De abditis rerum causis 66
Unproofread scanNot analysed yet
Ne sic quidem contractam labem dilues, sed alio hęrebis luto: nam in primis quem testem produxisti is vanitatis plerunque arguitur, &dum falsa pro veris pronum ciat, miserè multis imposuit, ea veritatis specie, in qua prior &ipse hallucinatus videtur. Tu si quae adfers, velis, quemad 10 modum in iudicio fieri solet, testium fide comprobari, grauiores erunt &integriores citandi. B. Exuenda sunt arma, satis est conflictatum: sententiam meam qualem protuli accipito. Eu. Sed forti animo persiste: si suffugies, quotquot adsunt te persequentur, et si consequantur, arctiùs vincient. Quidam eorum 15 vehementer optat, vt pro eximia tua sapientia, id vnicum respondeas: num tu magis sis homo, quàm puer hic, aut magis sis animal quàm asinus. B. Proh deum fidem: qualem hîc mihi virum narras? descendat ille ipse, me interrogaturus, in arenam: aut si id sponte non vult, ede nomen quo illum appel 20 lem. Eu. Haud agnosceres hominem, etiam si nomen audires. B. Illum igitur indica. Eu. Curiosulus es. sed cogita saltem quid ad illa responderi possit. B. Tam rusticè vrgenti, ne verbum quidem vllum: tua tamen gratia respondebo, me nihilo magis hominem esse, quàm puerum: fortè verò magis sim a 25 nimal quàm asinus. Quid hi rident? Eud. Refellendi est haec species quaedam, quum absurdissima quis dicere videtur, illa deridere, non argumentis incessere. B. O ineptum risum, cum nihil contra ista dicere possint, rideant tamen: se ipsos planè, &ipsi rident, &alijs ridendos exhibent. En. Eia bone vir, bi 30 lem istam dilue, et aequo animo accipe quod ille tuis responsis consequens nectet. Si non magis tu homo es quàm puer, neque puer magis quàm infans, sequitur omnino neque tuam quàm pueri, neque pueri quàm infantis, neque infantis quàm foetus vtero gestanti, nec huius quàm seminis (in quo tu 35 animam inesse profiteris) vel pręstantiorem vel perfectiorem esse animam: sed omnes vno eodemque perfectionis genere teneri. Nam si homo maioris minorisque differentias non admit. tit, neque proculdubio ipsa hominis forma, quam substantiam esse constat ipso homine digniorem.