Latin
DE ABDITIS RERVM CAVSIS
Jean Fernel, De abditis rerum causis 67
Unproofread scanNot analysed yet
Proin si hominis semen esse dicis animatum, nobisque communem animam obtinere, ea nihilo erit imperfectior quàm tua: nec ipsum semen minus homo fuerit quàm tu. B. Attamen id ego nondum hominem appello, quod hominis functiones non obeat. Eu. Neque i gitur infantem, hominem esse dicas, quòd ea tractare non pos sit, quę à floridae &vegetae aetatis homine geruntur. Si ita pergis ex officijs &muneribus rerum genera distinguere, fient ex necessitate quamplurima hominum genera: quod cum absurdum sit, et extra omnem omnium opinionem, palàm fit te perperam in varios perfectionis ordines, substantiae participes formas distribuisse, vt humilem quendam in his ordinem semen potentię nomine sortiretur. Attende igitur in quas angustias te, tanquam in carceris barathrum conijcis, dum arden tiori vincendi studio, adniteris eius quae accessura est formae aliquid semini impertiri, &dum liberalitatis studio, hostem naturae agis infestissimum. B. Nulla est mihi prorsus horum verborum cura: satis enim mente complector, qui se tota haec res habeat. Eu. Hoc igitur exprime, vt vel nunc demum nobis constet, quid tibi velis. Oportet enim huic nostrae disputationi, tandem aliquando colophonem imponi, ne inconclusa et velut capite diminuta relinquatur. B. Tu igitur illam vel conclude vel concide, aut si id non placet, alium qui cum dimices quaere. Eu. Nullus opinor mortalium, tuas hasce partes ve25 littueri. B. An non ipse potes, vel perpetuo enarrationis tenore, sermonem continuare, vel si interrogatio magis arridet, te ipse interrogare, vicissimque tibi respondere? Eu. Si mea responsio tibi erit accepta, perbreui Aristotelis oratione, difficultas omnis eximetur ac discutietur. B. Quanam ista? Eu 30 Substantiae (inquit) quodammodo sunt vt numeri. Nam quem admodum si quid sublatum à quopiam numero aut additum fuerit, non idem numerus sed diuersus emergit, etiamsi minimum id fuerit, ob idque fit vt numerus non magis minusue numerus sit: sic propemodum neque ea substantia quae ad formam accommodatur. Hoc si est, vt rectè Aristoteles sentit ac iudicat, nihil, ne vel minimum quidem, formae eius quod gignitur esse potuit in materia: &illius potentia, quam antecessisse dicimus, nequaquam particeps erat formae venturae sed erat illa ceu praeparatio quaedam, &apparatus formae accommodatus: Non . aqua. ET DEMIAE DE