Latin
Cap. I
Jean Fernel, De abditis rerum causis 76
Unproofread scanNot analysed yet
Si enim genita putetur, &è subiecto quodam sic prodijsse, vt cum eius nonnihil retinuerit, quod ad integritatem deest, aliunde ipsa conquisierit, è multis iam illa, vt caeterae res naturales, constabit: neque simplex &vnius modi tota erit, verùm ex partibus composita se simplicioribus &antiquioribus. Sed &illarum partium si quem ortum item esse putabis, in infinitum res abitura est, neque vllum vnquam exitum inueniet disquisitio: quòd quoniam Aristoteles in primis refugit &horret, eandem propemodum sententiam compluribus locis inculcat. Dico autem aes rotundum face 10 re, non esse idem atque rotundam &sphaericam formam, sed aliud quidpiam, nempe huiusmodi formam alij imprimere. Si enim facit ex alio quodam facit: hoc enim ponebatur, vt aeream sphaeram face re. Id enim ita dicitur, vt ex hoc illud fiat, ex aere, sphaera. Ergo si facit etiam illud ipsum, clarum est profectò, eadem facturum ra 15 tione: ita in infinitum abibunt procreationes. Patet igitur neque speciem (aut si quod est aliud, eius quae est in corpore formae, nomen) generari, neque vllam esse eius procreationem, neque in hoc positam esse ipsius substantiam. Et mox: Patet igitur ex hisce quae dicta sunt, id quidem non fieri quod vt forma aut vt sub 20 stantia dicitur, sed eum tantum concursum qui ad ipsam refertur. His quanquam Aristoteles rei cuiusque speciem, neque gigni neque fieri contendit, hanc tamen rebus immitti non negabit: idque vel à caelo, vel à sempiterno illo et primo rerum omnium mo tore. Sic enim ait, Homo generat hominem atque sol. &tursum: Hominem quoque generat homo, praeter haec autem id quod est omnium primum omnia mouens. Bru. Finem his facito. Satis enim multa citasse videris: explica nunc singula. Si consentaneum est, vnamquamque substantiam ab eiusdem nominis &rationis substantia generari, velut hominem ab homine, equum ab equo, fruticem à frutice: nonne par est formam quoque à forma, et à materia materiam effici? &quęcunque in equo sunt, ab equo genitore deriuari? Si enim ille, quem progenitorem fateris, equus, neque materiam neque formam eius quem gignit, facit: quid illi ad ortum confert? Eu. Concursum, inquit, facit. Dum enim vim suam semini indidit, quae id concinnè praeparatum &ad formam recipiendam aptum redderet, simul effecit vt illi forma conciliaretur, &in subiectum ita praeparatum incurreret: qui incursus &formae cum subiecta materia concentus, quoniam est ipsa rei constitutio &ortus, quisquis hanc efficit societatem &connexum, is vtique procreationem facit. Quod ipsum sic plenius Aristoteles patefecit: Id quod generat, satis magna certè est causa vt in materia sit ipsa species. Iterum &alio loco: Demonstratum autem est in alijs declaratumue, neminem facere generareque formam, sed id efficitur atque fit quod ex ijs constat.