Latin
Cap. I
Jean Fernel, De abditis rerum causis 77
Unproofread scanNot analysed yet
Vt ergo disputationem hanc semel concludam, Quicquid fit ex subiecto in quo potentia inest, effici assero ab eo quod actu iam est &10 vere subsistit, non quòd efficiens illi actum formamque impertiat, sed quòd cum semine potentiam conferat quae suopte impetu ad perfectionem adolescens, idonea fit subiecti praeparatio, quę speciem extrinsecùs deinde excipiat, vel alliciat in materiam in eaque conseruet. Proinde quisquis dat potentiam, qua haec velut in vnum committantur congredianturque, ille iure optimo procreationis causa censeri debet. B. Quas nobis declinationes comminiscitur? Ph. Quò te proripis, optime Brute. B. Sine à vobis tantisper absim, dum se mens à caliginosa ista vertigine recollegerit, quò clarius &acrius videat quid sit 20 in re controuersa simul &obscura, verisimilimum. Ph. Ne quam temporis iacturam sub inutili silentio faciamus, liceat mihi disputationem hanc in epilogum colligere, dum noster Brutus vngues suos corrodens, in opaco illo virentique loco solus obambulat. Eudo. Vt voles. Phi. Rerum omnium quas parens 25 natura progenuit, constitutio prima, è substrata materia &specie fieri intelligitur: è quibus cùm longè maximè praestet species, naturae nomine multò saepius qua materies appellatur. Vt autem quod genitum sit stabile nihil aut permanens cer nimus, sed occidere aliquando &euanescere: sic ea species per quam res vigebat, non potuit perpetuò materiae inhaerere. Immigrauit illa quondam, idque repentè admodum, &vno temporis puncto, quem illius ortum appellamus: emigrabit item aliquado, &quidem vno etiam momento, isque erit illius interitus. Sed priusquàm illuc appelleret, ornatum quendam &praeparationem materiae desiderabat, per quam &sine qua eò appellere non posset. Haec praeparatio potentię dicitur, quae non quidem portio, non minimum quicquam est aduentantis formae, sed vt dixi, illam tantùm praecurrens instructio. Quisquis rem aliquam genuit, potentiam hanc contulisse putatur: aliâs pis. EN H,