Latin
EVDOXVS
Jean Fernel, De abditis rerum causis 86
Unproofread scanNot analysed yet
Non enim perennes illas sibique insitas rerum ideas ac species à se excutiunt, aut suae substantiae quicquam genitis rebus elargiuntur, aut iam in coelis genitam absolutamque formam solam ac per se in commodè praeparatum subiectum submittunt: sed hac vna ratione, res nouas excitant &edunt, quòd superae illae coelorum vires, motu, lumine ac spiritu tanquam vehiculis huc deuectę circumfusęque nobis in subiectum potentia praeparatum sese insinuant, &substantiarum à quibus dimanarunt vim &naturam recens genitae rei imprimunt, &speciem sic inducunt, vt à Solis luce in perspicuum instructumque corpus irradians lumen, ipsumque collustrans, illi non lumen modò, sed &suam quandam lucem tandem immittit. Bru. Apertè quidem &luculenter qua ratione mundus hic inferior à supero illo gubernetur, &qua quae gignuntur omnia suam inde formam suscipiant. Nunc continuata traditionis serie apertius edissere, vt Aristoteles statuat id quod est omnium primum omnia mouens, omnium quae gignuntur causam esse. Si enim rebus omnibus coelum formam impertit, quid altissima illa &perobscura inuestigatione sit opus? quid rerum causas ab illa origine abditissima repetere iuuabit? ARISTOTELES SVPRA NATVRAM PHIlosophatus statuit formarum diuinam originem: Deum maximum coelos astraque condidisse, hisque gignendarum rerum vires indidisse: quae etiam Platonica sunt sacris literis consentanea.