Latin
Cap. IX
Jean Fernel, De abditis rerum causis 86-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. IX. EVDOXVS. Em omnino arduam petis, quae tum longum tempus, tum cogitationem multam atque otiosam expostulat, vix vt dignè possit tumultuario isto congressu explanari illustrarique discendo. Ph. Conandum tamen est, &quidem tanto impensius, quanto est vtilior &iucundior haec inuestigatio. Eud. Eu. Naturalem contemplationem instituens Aristoteles, nihil ex professo aggreditur, quod non vel manu tangere vel oculis cernere, vel demonstratione consequi possit.