Latin
Cap. IX
Jean Fernel, De abditis rerum causis 88
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde &in Phędone hanc de Dijs quęstionem &inuestigationem naturalium duntaxat rerum contemplatione nixam, detestatus, suam deplorat caecitatem: qui, quae se prius perspicue scire existimaret, ne per vmbram quidem sibi vnquam visa esse 10 compererit. &quorum aliquam esse ratus fuerat soliditatem ea nunc omnia, non secus ac inanes somniorum imagines vanescere. Proinde &in Gorgia, &in couiuio de amore, ijs quae de anima, de Dijs, de demonibus à Diotima fatidica muliere Socrates accepisset, se potius fidem adhibere ait, quàm vllis 15 quamlibet euidentibus rationibus, seque impensè conari, vt alijs eadem deinceps omnibus persuadeat, quę sola auditione accepta, sibi persuaderet esse verissima. Ph. Haec quanquam inuestigatio syllogismo comprehendi non potest, quoniam tamen disputado iam hucusque velut tempestate quadam delati estis, par est omnium quae deinceps sunt rerum totam tractatione persequamini: nihil vt supersit omnium quę tum mudus, coprehendit, tum extra illius ambitum sunt, cuius non aliquam institueritis disputationem, ac velut quaestionem exercueritis. Is igitur primus motor quem paulo antè caeterorum principem Aristoteles appellauit, Deus ne est, anue illi dignitate proximus? B. Possem in id multa ex Platone praeclara depromere, sed quę parui existimem, quòd non quemadmodum Aristotelica euidenti sint demonstratione stabilita. Ph. Agitè igitur communi opera excutite, quàm belle inter se consentiant philosophorum scripta, &sicubi dissentiant vtrius praeponderent rationes. Et si placet, Platonica Brutus proferat, Eudoxus Aristotelica. Ego quanquam parùm idoneus, sacra intermiscebo vt omnibus numeris consummatam harmoniam reddamus. Nunc mihi quisque meminerit, quam induerit personam, nuc scenae seruiat omnia depromens, ac recensens, quae causae suę patrocinio futura putet. Et si quis fortè memorię non satis confidit, en magnam librorum supellectilem, è quibus sententiarum testimonia citare, nemini debet nec pudendum videri nec turpe.