Latin
Cap. IX
Jean Fernel, De abditis rerum causis 89
Unproofread scanNot analysed yet
Sed vt ad rem tandem aggrediamur, Eudoxus incipiat, siquidem ita omnibus placet. Eu. Si quis fortè in hoc coetu erit qui tam rudem tamque consilij &ingenij expertem Aristotelem suspicabitur, vt his elementis &corporeis per5 petuò inhęrescat, summam causam statuat gubernantem haec omnia quae cernimus, audiat quaeso vt duplicem ille mundum stabiliuerit: aspectabilem hunc concretum &corporeum, alterum superiorem illum, sensus nostros effugientem, incorporeum, qui totus formis plenus est, &simplicibus, impermistis, solutis liberisque ab omni corpore et dimensione mentibus beatissima &exoptanda maximè Dei diuorumque domus, archetypus &exemplar huius inferioris caducique mundi. Quae omnia his breuiter perstrinxit: Patet ergo neque lo- 1. de coelo. ca. 9 cum extra coelum esse, neque vacuum, neque tempus. Quocirca neque apta sunt ea quę illic sunt, in loco esse, neque tempus senescere ipsa facit, neque vllius eorum est vlla mutatio, quae super extima sunt disposita conuersione: sed nullis transmutationibus, nullis affectionibus prorsus subiecta, optimam in vniuersa aeternitate vitam &sufficientissimam habet. Ea autem optima illorum vita est contemplatio, qua alibi existimauit nihil esse nec iucundius, nec melius. Quaenam verò ea est aeternitas in qua vitam habent? Sic quidem Graecè legitur ἀιαὶ quasi ἀει ὤν id est semper ens &aeternitas, aut, si dicere licet, sempiternitas, quae re vera Deus est. Eo quidem nomine 12. Metaph. te25 se Deum intelligere plenius indicauit hac sententia: In Deo vita nimirum aeuumque continuum atque perpetuum inest, hoc enim est ipse Deus. Ac ne nouum aut absurdum videretur hoc de Deo nomen, diuinè id ait ab antiquis pronuntiaI. de coelo ca. 9 tum esse. Quemadmodum enim finis qui vitae cuiusque con tinet tempus, aeuum &aeternitas est nuncupatus, eadem ratione finis vniuersi coeli, &is qui tempus totum infinitumque continet, aeuum est &aeternitas, ab eo quod semper sit appellatione sumpta: est namque immortalis atque diuina. Quanta porro Deus rerum cognitione valeat, hinc demonstrat, quòd tota illius vita mentis est operatio. Ille 12. Metaph. textu. 39. quidem suus est actus, actus verò is qui per se est, illius est optima atque perpetua vita Si mentis actio, quam contemplationem esse diximus, dei vita est perpetua, quis iam dubitat Aristotelem, rerum omnium cognitionem tribuisse Deo? Et certè is est rerum omnium cognitio, &sua actio &sua vita, qui Aristoteli optimus demonstratur, perpetuus, perfectus, immobilis, indiuiduus, neque magnitudine, neque partibus definitus, nullam alterationem, nullam affectionem subiens, vt cui nihil omnino sit contrarium.