Latin
IOANNI PECQVETO
Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica 100
Unproofread scanNot analysed yet
Quem contrà Galenus, hunc ipsum carpendi in eo; quàm verum quaerendi, vt videtur, auidior, τῆς αἱματώσεως πρῶτον ὅργὰνον ἥπαρ, καὶ ἀρχὴν τῶν φλεβῶν esse contendit: eoque fine, ἀναφέρεσθαι τὸν χυλὸν ἐκ τῆς κοιλίας εἰς αὐτὸ διὰ τὴν φλεβῶν, id est, transferri Chylum ex Ventriculo ad ipsum per venas. Sic vt cùm huc vsque, quod dicitur, Mulciber in Trojam, pro Trojâ staret Apollo. Tu nouis, ijsque discinctis nostris Annis, Pequete, Contentionis funem scidisti; ac tanquam illius de Immensitate Naturae bene meriti Peripateticorum Principis Animus in te migrasset, sensu ac ratione probasti; Vegetationis Officinam, &Sanguinis Promi-condum Cor esse. nec albos Chylum deportantes Canales Hepati militare, sed illi; omnesque ad vnum rectà in Confluuium, sibi sub Mesenterio à Natura paratum, ruere ac desinere. Macte hac luce, Iuuenis oculatissime, inauditâque reconditioris Anatomes cognitione. Macte inquam, &perge Veritati ita litare, Valeque. Lutetiae Parisiorum, Eidib. Februarij. CIƆ IƆC LI. SOLI σωσιοσιὸ σι σοστοσοστο στὸ τοσοσιοσι σὸ σιωσι σπ σίστι σοστο σι ταρ