Latin
CLARISSIMO VIRO
Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica 101
Unproofread scanNot analysed yet
CLARISSIMO VIRO IOANNI PECQVETO, PET. DE MERCENNE DOCTOR MEDICVS PARISIENSIS. S. LVRIMVM gratulor foelicitati tuae (Vir Doctissime) quae eam in abditis Naturae penetralibus tibi facem praetulit, ut rem caeteris mortalibus hactenus, ut ego arbitror, ignotam Primus detexeris. Absit verbo invidia, non is sum, quem novitatis aviditas è veteri statione facilè dimoveat. Et quamvis mihi iam pridem rerum Naturam contuenti visum sit cum Plinio, nihil incredibile existimare de eâ; omnis tamen mihi in rebus Physicis suspecta novitas est, nisi quam certissima sensuum fides &magistra rerum Experientia stabilierit. Vbi primùm repertas à te Venas Chylo turgidas in Thorace, non procul à Corde ad Venae Cavae Ascendentis ramos pertinentes his oculis vidi, &manibus exploravi: Vbi tenuissimam &pellucidissimam membranulam oblongo situ omnibus ferè Lumborum Vertebris innixam insigni distentam Chyli copiâ deprehendi: verùm hîc agnovi docente ἀυτοψία Chyli RECEPTACVLVM &Venarum Chylum ad Thoracem devehentium Scaturiginem. Reclament si lubet acutuli quidam, quos Mersennus noster ὁ μαλαρίτης chartaceos Philosophos jocans vocabat, quoniam nunquam ex Naturae inspectione sed ex solis libris sapere volunt.