Latin
CLARISSIMO VIRO
Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica 102
Unproofread scanNot analysed yet
Opponant confusis adornandi Chyli &perficiendi Sanguinis officinis turbari primae &secundae regionis fines, Chylum adhuc crudum &immutatum Cordi oggeri; atque ita non tam culinae nidore quàm sordidâ incocti cibi permixtione spiritus vitales inquinari. Fugiant novitatem dogmatis; non silebit in suâ causâ Natura, respondebitque semper se, quod melius est praestare &Animantium saluti convenientius: novum non esse quod in omnibus Animantibus cernitur, &quod cum ipso mundo incoepit. Illa enim aeternae atque immutabili legi addicta, novam hisce temporibus non molita est Animantium structuram, noque insolitas ad χύλωσιν atque αἱμάτωσιν partes fabricata est, ut vulgatas Hominum opiniones everteret. Quin potiùs hoc invento nobis quodammodo exprobrare videtur Natura praeposteram de eâ ex nostris cogitatis arbitrandi consuetudinem; quasi animis insitum foret ipsius operum exemplar, eaque non repraesentaret mentis oculus, sed conderet. Non itaque sapientiùs poteras, MI PECQVETE, quàm ex spirantibus Animantium Extis tua haurire Theoremata. Hic te vivus &fallere nescius codex docuit, non, ut Asellium, solos Chyli rivulos, sed &Fontem ipsum &deducta ejus ad Thoracem fluenta: docuit re, quod Principij unitas Aristoteli suaserat, COR primum esse αἱματώσεως organum: docuit mirabilem &perpetuum Sanguinis Circuitum, tanti in Physiologiâ momenti, vt ex eo vera coeterarum Animantis functionum causa depromenda sit. Plura non addo, ne desit epistolae modus, quem meo erga te Doctosque &solertes Viros amori deesse nunquam Vale. Lutetiae Parisiorum Primo Kalensinam. das Februarij