Latin
CAPVT IX
Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica 64
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim sacomatis ratio (siquidem Experientiae credimus) scatentium sinet undarum superficiem intra tubum, aut Antliam, quantùmvis Embolus sublevetur, altiùs sublimari. Etiam in Hydrargyro idipsum mirabere; Hydrargyrum quippe interiùs, ab ejus, quod in vasculo restagnat, superficie non altiori, quam septem &viginti pollicum Cylindro Antliam, aut tubum occupabit: nimirum is Hydrargyri Cylindriculus cum Aqueâ duorum supra triginta pedum circiter mole aequiponderat. Supra duos &triginta pedes nihil Aquae; supra septem &viginti pollices nihil attollitur Hydrargyri, quantolibet Embolus exantlantis robore sursùm versus retrahatur; Ergo nec vacui metus, qui etiam in excelsis Naturae succurreret, ad sequendum Aquas mobilitat; nec Aëris connixus, qui tantillâ aequiponderantis virtute exhauritur, infinito Terraqueum Orbem opprimit Elatere.