Latin
CAPVT IX
Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica 65
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc advertant Aquileges, "quot Opificum per intermedij montis superatum verticem A quas Siphonis ansati beneficio sperant deducere, ne sit mons ejus celsitudinis, quae duos &triginta pedes supra fontem exuperet, inani alioquin labore operam consumpturi. Idem erit &de Antliarum Aspirantium; ut vocant, altitudine firmum &stabile judicium; Mitto caeteras Antlias, ac eas praesertim in quibus Embolus sitularum instar Aquis exhauriendis immergitur, nullum enim in earum tubis ascensûs terminum Aqua sublevata nanciscitur, nisi quem virtutis Embolum moventis praescribit robur, sed nec ullum habent cum Vacui metu aut Aëre negotium. Cum ergo nullatenus in Antliam ATTRACTI ONIS incitabulo, sed circumfusi Aëris Elasticâ gravitate, Aqua contrusa festinet, non est quòd in refellendis, quae Adversarij ex eâ Machinâ inaniter ad suadendam Cordis ATTRACTIONEM hauriunt, argumentis diutiùs immoremur. Folles non aspirant Aërem sed extrinsecus intrusum excipiunt. Ec feliciùs sanè Cor in Succionis sive Attractiouis probationem follicaverit. Folles Aërem non attrahunt exugunt-ve, sed intrusum externâ vi coguntur excipere. Intra complicati, clausive Follis latebras delitescens Aër ejusdem est Elateris cum exteriùs circumfuso; ac sic immotos utrumque continet aequilibrij quies; Dum Follem distendis, etiam tum interior Aër (ut in cyprinâ vesiculâ planum fuit) spontaneo, proindeque debiliori dilatatu raresceret, nisi exterioris fortior virtus propiorem infundibulo extrinsecùs Aërem, aut &liquidum quodvis intùs ad aequilibrium impelleret. Aëriae dilatationis robur à proprio languet Elatere, ab externâ Causâ firmatur.