Latin
CAPVT IX
Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica 66
Unproofread scanNot analysed yet
EQVE mihi feliciori quis Cucurbitularum aut Aeolipilarum Attractionem ex eo, quem Ignis procurat, effectu eloquentiâ persuaserit; Vtque faciliùs, quàm meritò repugnem, intelligas, excipe meam circa Caloris negotium mentem. Aërem certè vel minimus, ut nemini dubium est, Calor dilatat; sed eo cum dilatatione, quâ spontè nonnunquam extenditur, discrimine, quòd Spontanea dilatatio virtutis Elasticae robur enervet, ut Vacui in Vacuo, cyprinaeque vesiculae Experimenta demonstrant; altera verò, quae Aëri extranea est, à Caloris videlicet accessu, firmet, &crescens augeat, languescensque sensim deprehendatur remittere. Aëris non tantùm, sed &Aquae molem accessu Caloris extendi, Thermometrum ostendit. TTA impacta superiori Thermometri ampullae maInus aut pruna contentam deprimit Aquam; insigni sanè argumento, dilatatum intus Aërem, exterioris, quem Aqueo cedere descensui cogit, robori praecellere. Nec suos duntaxat fines Caloris incentivo producit Aër; etiam Aquae moles extenditur. Id expertu facile.