Latin
1.239.148 to 1.239.163
Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 1.239.148-163
Unproofread scanNot analysed yet
Ex quo manifestum est vos Manichaeorum dogma teclari, prohibentium nubere, et vesci cibis, quos Deus creavit ad utendum, cauteriatam habentium conscientiam. »Et post multa, quae nunc ei…sum est revolvere, excutit se quasi in locum rhetoricum, et ficit apostropham ad virginem, dicens: «Non tibi facio, virgo, injuriam: elegisti pudicitiam propter praesentem necessitatem: placuit tibi, ut sis sancta corpore et spiritu: ne super…ias: ejusdem Ecclesias membrum es, cujus et nuptae sunt. »Hieronymus. —Nimius fortasse fuerim in expositione propositionum ejus, et legenti fastidium fecerim; sed utile rams sum cuncta molimina ejus, quasi instructam aciem contra me ponere, et totum hustilem exercitum cum suis turmis ac ducibus congregare, ne post primam victoriam, alia mihi deinceps praelia nascerentur. Igitur non dimicabo contra singulos, nec paucorum ero passim congressione contentus: toto certandum est agmine. et incompositi hostium cunei, ac latrocinii more pugnantes, instructa et ordina a acie repellendi. Opponam in prima fronte apostolum Paulum, et quasi fortissimum ducem, suis telis, id est, suis armabo sententiis. Sciscitantibus enim super hac quaestione Corinthiis, plenissime respondit doctor gentium, et magister Ecclesiae. Quidquid autem statu…rit, hoc Christi in eo loquentis, legem putenus. Simulque nc lectoris tacita cogitatio cum caeperimus singula, quae proposita sunt, diluere, semper ad Apostolum se reservet, et studio validissimarum questionum, priora negligens, ad extrema festinet. Nihil bono contrarium, nisi malum. Exterior homo corruptus. —Inter caetera Corinthii per litte ras quasierant, utrum post fidem Christi caelibes esse deberent, et continentiae causa quas habebant uxores dimittere, an si virgines credidissent, inirent [Al. inire] matrimonia? Et cum e duobus ethnicis, unus credidisset in Christum, utrumnam credens relinqueret nou cre ……em Et si essent ducendae uxores, Christianas tantum accipi juberet, an ct ethnicas?