Latin
1.239.164 to 1.239.191
Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 1.239.164-191
Unproofread scanNot analysed yet
Videamus igitur quid ad haec Paulus rescripserit: De his autem quee scripsistis mihi bonum est homini mulierem non tangere. Propter fornicationem autem unusquisque uxorem suam habeat,et unaquaque virum suum habeat. Uxori vir debitum reddat, similiter et uxor viro. Uxor proprii corporis non habet potestatem, sed vir. Similiter et vir corporis sui non habet potestatem, sed uxor. Nolite fraudare invicem, nisi forte ad tempus ex consen u, ut vacetis orationi. Et iterum ad idipsum revertimini, ne tentet vos Satanas, propter incontinentiam vestram. Hoc autem dico juxta indulgentiam, non juxta imperium. Volo autem omnes homines esse ut me ipsum; sed unusquisque proprium donum habet ex Deo, alius quidem sic, alius autem sic. Dico autem innuptis et viduis, bonum est eis, si sic permanserint ut ego. Si autem se non continent, vubant. Melius est enim nubere, quam uri (I Cor. \VII, I seqq). Revertamur ad caput testimonii: Bonum est. inquit, homini mulierem non tangere. Si b……um est mulierem non tangere, malum est ergo tangere: nihil enim bono contrarium est nisi malum. Si autem malum est, et ignoscitur, ideo conceditur, ne·malo quid deterius fiat. Quale autem illud bonum est, quod conditione deterioris conceditur? Nunquam enim subjecisset, unusquisque uxorem suam habeat, nisi praemisisset, propter fornicationem autem. Tolle fornicationem, et non dicet. unusquisque uxorem suam habeat. Velut si quis definiat: Bonum est triticeo pane vesci, et edere purissimam similam. Tamen ne quis compulsus fame comedat stercus bubulu n, concedo ei, ut vescatur et hordeo. Num idcirco frumentum non habebit puritatem suam, si fimo hordeum praeferatur? Bonum est illud naturaliter, quod comparationem non habet mali, quod praelatione alterius non obumbratur. Simulque animadvertenda est Apostoli prudentia. Non dixit, bonum est uxorem non habere: sed, bonum est mulierem non tangere: quasi et in tactu periculum sit: quasi qui illam teligerit, non evadat, quae virorum pretiosas animas rapit quae facit adolescentium evolare corda: Alligabit quis in sinu ignem, et non comburetur?