Latin
1.239.192 to 1.239.213
Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 1.239.192-213
Unproofread scanNot analysed yet
aut ambulabit super carbones ignis, et non ardebii (Prov. VI, 27, 28)? Quomodo igitur qui ignem tetigerit, statim aduritur: ita viri tactus et feminae sentit naturam suam, et diversitatem sexus intelligit. Narrant et gentilium fabulae Mithram et Erichthonium, vel in lapide, vel in terraa, de solo aestu libidinis esse generatos. Unde et noster Joseph, quia tangere eum volebat AEgvptia, fugit ex manibus ejus, et quasi ad morsum rabidissimae canis, ne paulatim virus serperet, pailium quod teligerat, abject. Propter fornicationem autem unusquisque uxorem suam habeat, et unaquaque virum suum habeat. Non dixit, propter fornicationem unusquisque ducat uxorem; alioquin hac excusatione libidini frena laaxsset, ut quotiescunque uxor moritur, toties ducenda sit alia, ne fornicemur; sed, uxorem suam habeat. Suam, inquit, habeat, sua utatur, quam habebat antequam crederet, quam bonum erat non tangere et post fidem Christi sororem tantum nosse, non conjugem, nisi fornicatio tactum ejus excusabilem faceret. Uxor proprii corporis non habet potestatem sed v…r. Similiter et vir sui corporis non habet potestatem, sed uxor. Omnis haec quaestio de his qui in matrimonio sunt, an eis liceat uxores dimittere, quod et Dominus in Evangelio prohibuit. Unde et Apostolus, Bonum est homini, ait, uxorem non tangere. Sed quia qui semel duxit uxorem, nisi ex consensu, se non valet abstinere, nec dare repudium non peccanti, reddat conjugi debitum: sponte quippe se alligavit, ut reddere cogeretu. Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi. Oro te, quale illud bonum est, quod orare prohibet? quod corpus Christi accipere non permittit? Quandiu impleo mariti officium, non impleo continentis. Jubet idem apostolus in alio loco (I Thess. V), ut semper oremus. Si semper orandum est, nunquam ergo conjugio serviendum, quoniam quotiescunque uxori debitum reddo, orare non possum.