Latin
1.239.34 to 1.239.55
Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 1.239.34-55
Unproofread scanNot analysed yet
Neque vero nos Marcionis et Manichaei d…gma se…tantes nuptiis detrahimus; nec Tatiani principis Encratitarum errore decepti, omnem …o…tum spurcum putamus; qui non solum nuptias, …d cibos quoque quos Deus creavit ad utendum. d…mnat et reprobat. Scimus in domo magna, non solum vasa esse aurea et argentea, sed et lignea et fictilia. Et super fundamentum Christi quod Paulus architectus posuit, alios aedificare aurum, argentum, lapides pretiosos: alios e contrario fenum, ligna, stipulam. Non ignoramus, Honorabiles nuptias, et torum immaculatum [Hebr. XIII, 4). Le…imus primam Dei sententiam, Crescite et multiplicamini, et replete terram (Gen. I, 28): sed ita nuptias recipimus, ut virginitatem, quae de nuptiis nascitur, proferamus. Nunquid argentum non erit argentum, si aurum argento pretiosius est? Aut arboris et segetis contumelia est, si radici et f…lis, culmo et aristis, poma praeferantur et fructus? Ut poma ex arbore, frumentum e stipula, ita virgi- …tas e nuptiis. Centesimus et sexagesimus et iricesimus fructus quanquam de una terra, et de una semente nascatur, tamen multum differt in numero. Triginta referuntur ad nuptias. Natu et ipsa digitorum conjunctio, quasi molli se complexans osculo, et foederans, maritum pingit et conjugem. Sexaginta vero ad viduas, eo quod in angustia et …ril ulatione sunt positae. Unde et superiori digito deprimuntur; quantoque major est difficultas expertae quondam voluptatis illecebris abstinere, tanto majus est praemium. Porro centesimus numerus (diligenter, quaeso, lector, attende) de sinistra transfertur ad dexteram, et iisdem quidem digitis, sed non eum manu, quibus in laeva nuptae significantur et viduae, circulum faciens, exprimit virginitatis coronam. Haec de impatientia magis quam juxta ordinem disputationis dixerim. Cum enim adhuc vix de portu egrediar, et rudentibus vela sustollam, in medium me quaestionum pelagus, subitus loquendi aestus abripuit.