Latin
1.239.56 to 1.239.77
Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 1.239.56-77
Unproofread scanNot analysed yet
Unde cohibebo cursum, et paulisper sinus contraham; nec indulgebo mucroni, jam nunc pro virginitate ferire cupienti. Ballista quanto plus retrahitur, tanto fortius mittit. Non est damnum dilatio, ubi certior fit ex dilatione victoria. Proponam breviter adversarii sententias, et de tenebrosis libris ejus quasi de foveis serpentes protraham, neque sinam venenosum caput, spiris maculosi corporis. Pateat quod noxium est. ut possit conteri, cum patuerit. «Dicit, virgines, viduas, et maritatas, quae semel in Christo lotae sunt, si non discrepent caeteris operibus, ejusdem esse meriti. «Nititur approhare cos, qui plena fide in baptismate renati sunt, a diabolo non pesse subverti. «Tertium proponit, inter abstinentiam ciborum et cum gratiarum actione perceptionem eorum, nullam esse distantiam. «Quartum quod et extremum, esse omnium qui suum baptisma servaverint, unam in regno coelorum remunerationem. »Artes diaboli. Virtus apud Ethnicos praefer…… voluptati. —Haec sunt sibila serpentis antiqui, his consiliis d…aco de paradiso hominem expulit. Nam et saturitatem jejuniis praeferendo, repromisit eos immortales futuros, quasi nunquam possent corruere; et dam divinitatem. aequalem Deo pollicetur, expulit cos de paradiso, ut qui nudi et expediti, et absque ulla macula virgines, Domini consortio ……uebantur, dejecti in vallem lacrymarum, tunicis consutis et pelliceis vestirentur. Sed ne lectorem di…tius morer, sequar vestigia partitionis expositea, et adversus singulas propositiones ejus, Scripturarum vel maxime nitar testimoniis: ne querulus ga…riat, se eloquentia magis quam veritate superatum. Quod si explevero, et illum utriusque instrumenti nube oppressero, assumam exempla saeculai s quoque litteraturae, ad quam et ipsΘ provocat. Doceboque etiam inter philosophos et egregios in republica viros, virtutes voluptatibus, id est, Pythagoram. Platonem et Aristidem, Aristippo, Epicuro et Ai…biadi ab omnibus solere paeferri. Vos, quaeso, utriusque sexus virgines et continentes, mariti quoque et digami, ut conatus meos orationibus adjuvetis Cunctorum in commune Jovinianus hostis est.