Latin
1.239.716 to 1.239.736
Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 1.239.716-736
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc cursu usque ad diluvium pervenimus. Post diluvium autein cum datione legis, quam implere nullus potuit, carnes ingestae sunt ad vescendum, et repudia concessa duritiae, et cultellus circumcisionis appositus; quasi Dei manus plus in nobis creaverit, quam necesse est. Postquam autem Christus venit in fine temporum, et ω revolvit ad ɑ, et extremitatem retraxit ad principium: nec repudium nobis dare permittitur, nec circumcidimur, nec comedimus carnes, dicente Apostolo: Bonum est vinum non bibere, et carnes non comedere (Rom. XIV, 21). Et vinum enim cum carnibus post diluvium dedicatum est. Isaac Christi figura. —Quid loquar de Abraham, ut ipse asserit, trigamo, qui signum fidei in circumcisione suscepit? Si imitamur uxorum illius numerum, imitemur et circumcisionem. Neque enim in parte sectandus, et in parte repudiandus est. Porro Isaac unius Rebeccae vir, Christi praefigurat Ecclesiam, et digamiae suggillat lasciviam. Si autem duas bigas uxorum et concubinarum habuit Jacob, et non vult adversarius acquiescere, lippientem Liam deformem atque fetuosam synagogae typum praetulisse: Rachel vero pulchram et diu sterilem, Ecclesiae significasse mysterium, sciat, co tempore hoc fecisse Jacob, quando erat inter Assyrios, et in Mesopotamia Laban durissimo domino serviebat. Quando autem Terram sanctam ingredi voluit; et in monte Galaad exstruxit acervum testimonii, in quo nihil inter sarcinas ejus Mesopotamiae possessor invenerat, jurans se nunquam ad locum in quo servierat reversurum; et ad torrentem Jaboch cum angelo luctatus, claudicare coepit, et πλατύ ν:υρον [Scil. nervus femoris] ejus emarcuit, statimque Israel sortitus est nomen: et illa quondam dilecta conjux, pro qua servierat juxta Bethleem, in qua erat virginitatis praeco Dominus nasciturus, a filio [Scil. Benoni] doloris occiditur (Gen. XXXV, 18); et consortia Mesopotamiae evangelica in civitate moriuntur. Corpus Christi mundi debent sumere. —Miror autem cur Judam et Thamar nobis proposuerit in exemplum, nisi forte et meretricibus delectatur;