Latin
1.239.737 to 1.239.758
Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 1.239.737-758
Unproofread scanNot analysed yet
aut occisum Onam [mss. Aunam], quod fratri semen inviderit: quasi nos qualemcunque seminis fluxum absque liberorum opere comprobemus. Perspicuum est de Moyse, quod periclitatus esset in diversorio, nisi Sephora, quae interpretatur avis, filium circumcidisset, et praeputium nuptiarum cultro evangelico desecasset. Iste nempe Moyses est, qui cum vidisset visionem magnam, et angelum, sive Dominum loquentem in rubo nequaquam valuit ad eum accedere, nisi solvisset corrigiam calceamenti sui, et abjecisset vincula nuptiarum. Nec mirum hoc de amico et propheta et legifero Dei, cum omnis populus accessurus ad montem Sina, et auditurus eloquium, tribus diebus sanctificari jussus sit. et se ab uxoribus abstinere. Quod quidem scimus (licet praepostere faciam historiae ordinem confundere) etiam ad David fugientem ab Achimelech sacerdote dictum: Si mundi sunt pueri ab uxoribus (I Reg. XXI, 3), Et ille respondit: Ab heri et nudius tertius (Ibid. ,4). Panes enim propositionis, quasi corpus Christi, de uxorum cubilibus consurgentes edere non poterant. Et nobis in transitu est contemplandum quod dixit: Si mundi sunt pueri ab uxoribus? videlicet quod ad munditias corporis Christi, omnis coitus immundas sit. In lege quoque praecipitur, ut pontifex nisi virginem non ducat uxorem (Levit. XXI), nec [mss. ne] viduam accipiat. Si eadem virginis viduaeque conditio est, quare altera recipitur, altera reprobatur? Et sacerdotalis vidua in domo jubetur sedere patris sui, nec secundum nosse matrimonium. Si soror virgo moritur sacerdotis, quomodo ipse ad patris ac matris exsequias, ita ad cam jubetur incedere. Si vero nupta sit, quasi aliena contemnitur. Qui uxorem duxerit, et qui plantaverit vineam velut propagines filiorum, prohibetur ad bella procedere (Deut. XX, 6). Non enim potest Domini servire militiae servus uxoris. Et de speculis mulierum jejunantium, quasi de purissimis corporibus virginum, luter in tabernaculo funditur: et intrinsecus in sanctuario tam cherubim, quam propitiatorium.