Latin
1.277.1017 to 1.277.1026
Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 1.277.1017-1026
Unproofread scanNot analysed yet
Multa sunt, quae praeclara ingenia nobilitent. Mulieris virtus proprie pudicitia est. Haec Lucretiam Bruto aequavit, nescias an et praetulerit; quoniam Brutus non posse servire a femina didicit. Haec aequavit Corneliam Graccho: haec Porciam alteri Bruto. Notior est marito suo Tanaquilla. Illum inter multa regum nomina jam abscondit antiquitas. Hanc rara inter feminas virtus altius saeculorum omnium memoriae, quam ut excidere possit, infixit. Imitentur ergo nuptae Theano, Cleobulinam, Gorgunten, Timocliam, Claudias, atque Cornelias: et cum Apostolum malis mulieribus digamiam viderint ignoscentem, legant antequam religio nostra fulgeret in mundo, unicubas semper habuisse inter matronas decus, per illas Fortunae muliebri sacra fieri solitum, nullum sacerdotem digamum, nullum Flaminem bimaritum; Hierophantas quoque Atheniensium usque hodie cicutae sorbitione castrari, et postquam in pontificatum fuerint allecti, viros esse desinere.