Latin
2.321.1 to 2.321.31
Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 2.321.1-31
Unproofread scanNot analysed yet
1. Secunda propositio Joviniani. —Secunda propositio est, eos qui fuerint baptizati, a diabolo non posse tentari. Et ne hoc stulte dicere videretur, adjecit: «Quicunque autem tentati fuerint, ostendi [Al. ostendit] eos aqua tantum, et non spirita baptizatos, quod in Simone Mago legimus. Unde et Joannes dicit: Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit: quoniam semen ipsius in eo manet: et non potest peccare, quia ex Deo natus est. Et in hoc manifesti fiunt [mss. sunt] filii Dei, et filii diaboli (I Joan. III, 9, 10). Et in fine Epistolae: Omnis qui natus est ex Deo non peccat; sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum (I Joan. V 18). »Hieronymus. Peccatum fugat Christum et inducit diabolum. —Revera fortis objectio, et quae indissolubilis permaneret, nisi ipsius Joannis testimonio solveretur. Statim enim intulit: Filioli, custodite vos a simulacris (I Joan. V, 21). Si omnis qui natus est ex Deo non peccat, et a diabolo tentari noti potest, quomodo praecipit ut caveant ne tententur? Et in eadem rursus Epistola: Si dixerimus, quia [Al. quoniam] peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. Si confiteamur peccata nostra, fidelis et justus est, ut remittat nobis peccata, et mundet [Al. emundet] nos ab omni iniquitate. Si dixerimus, quia non peccavimus, mendacem facimus cum, et verbum ejus non est in nobis (I Joan. I, 8 seqq.) . Existimo [Al. aestimo] quod Joannes baptizatus ad baptizatos scripserit, et quod omne peccatum a diabolo sit. Ille peccatorem se condietur, et sperat remissionem, post baptisma, peccatorum: et Jovinianus meus dicit: Ne tangas me, quoniam mundus sum (Isa. LXV, juxta LXX), Quid ergo? contraria sibi Apostolus loquitur? Minime. In eodem quippe loco cur hoc dixerit, statim edisserit: Filioli mei, haec scribo vobis, ut non peccetis.