Latin
1.277.440 to 1.277.454
Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 1.277.440-454
Unproofread scanNot analysed yet
VII, 23). Et cur, inquies, creata sunt genitalia, et sic a Conditore sapientissimo fabricati sumus, ut mutuum nostri patiamur ardorem, et gestiamus in naturalem copulam? Periclitamur responsionis verecundia, et quasi inter duos scopulos, et quasdam necessitatis et pudicitiae συμπληγ&δας, hinc atque inde, vel pudoris, vel causae naufragium sustinemus. Si ad proposita respondeamus, pu dore suffundimur. Si pudor impetrarit silentium, quasi de loco videbimur cedere, et adversario feriendi occasionem dare. Melius est tamen clausis, quod dicitur, oculis Andabatarum more pugnare, quam directa spicula clypeo non repellere veritatis. Poteram quidem dicere: Quomodo posterior pars corporis et meatus per quem alvi stercora egeruntur relegatus est ab oculis, et quasi post tergum positus, ita et hic qui sub ven tre est, ad digerendos humores et potus, quibus venae corporis irrigantur, a Deo conditus est. Sed quoniam ipsa organa et genitalium fabrica, et nostra feminarumque discretio, et receptacula vulvae ad suscipiendos et coalendos fetus condita, sexus differentiam praedicant, hoc breviter respon debo: Nunquam ergo cessemus a lididine, ne frustra hujuscemodi membra portemus. Cur enim maritus se abstineat ab uxore? Cur casta vidua perseveret, si ad hoc tantum nati sumus, ut pecudum more vivamus? Aut quid mihi nocebit, si cum uxore mea alius concubuerit? Quomodo enim dentium officium est mandere, et in alvum ea quae sunt mansa transmittere, et non habet crimen qui conjugi meae panem dederit: ita si genitalium hoc est officium, ut semper fruantur natura sua, meam lassitudinem alterius vires superent: et uxoris, ut ita dixerim, ardentissimam gulam fortuita libido restinguat. Quid sibi autem vult Apostolus, ut ad continentiam cohortetur, si contra naturam est? Quid ipse Dominus qui eunuchorum praecipit varietates? Certe Apostolus, qui ad suam nos provocat pudicitiam, debet constanter audire.