Latin
1.277.455 to 1.277.475
Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 1.277.455-475
Unproofread scanNot analysed yet
Cur portas veretrum, o Paule? Cur a sexu feminarum, barba, pilis, aliaque membrorum qualitate distingueris? Cur tuae non intumescunt papillae, non dilatantur renes, non pectus arctatur? Vox obsoletior est, sermo ferocior, et hirsutius supercilium. Frustra haec omnia virorum habes, si complexu non uteris feminarum. Compellor aliquid loqui et insipiens fieri; sed vos me, ut loqui audeam, coegistis. Dominus noster atque Salvator, qui cum in forma Dei esset, formam servi dignatus est assumere, factus obediens Putri usque ad mortem, mortem autem crucis, quid necesse erat, ut in his membris nasceretur, quibus usurus non erat? Qui certe ut sexum ostenderet etiam circumcisus est. Cur Joannem apostolum et Baptistam sua dilectione castravit, quos viros nasci fecerat? Qui ergo in Christum credimus, Christi sectemur exempla. Et si noveramus illum juxta carnem, sed jam non novimus eum secundum carnem. Certe in resurrectione eadem erit corporum substantia qua nunc utimur, licet auctior gloria. Nara et Salvator in tantum ipsum corpus habuit post inferos in quo et crucifixus est, ut manus perforatas clavis et lateris vulnus ostenderet. Porro si clausis ingressus est ostiis, quod humanorum corporem natura non patitur, ergo et Petrum et Dominum negamus vera habuisse corpora, quia ambulaverunt super aquas, quod contra naturam est. In resurrectione mortuorum, non nubent neque nubentur, sed similes erunt angelis [Matth. XXII, 30). Quod alii postea in coelis futuri sunt, boc virgines in terra esse coeperunt. Si angelorum nobis similitudo promittitur (inter angelos autem non est sexus diversit s), aut sine sexu erimus, quod angeli sunt: aut certe, quod liquido comprobatur, resurgentes in proprio sexu, sexus non fungemur officio. Verum quid agimus argumentis, et propositiones adversarii callida cupimus responsione superare? Vetera transierunt, ecce facta sunt omnia no…a (II Cor.