Latin
1.277.523 to 1.277.550
Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 1.277.523-550
Unproofread scanNot analysed yet
Siquidem Graece scriptum est, εις τ& σωφρονβίν. Consideremus sententiam Apostoli: Reformamini, inquit, in novitate sensus vestri, ut probetis quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. Quod dicit, hujuscemodi est. Concedit quidem Dens nuptias, concedit digamiam, et, si necesse fuerit, fornicationi et adulterio praefert etiam trigamiam. Sed nos qui corpora nostra exhibere debemus hostiam vivam, sanctam, placentem Deo, rationabile obsequium nostrum, non quid concedat Deus, sed quid velit, consideremus: ut probemus quae sit voluntas Dei bona et beneplacens et perfecta. Ergo quod conredit, nec bonum, nec beneplacens est, nec perfectum. Redditque causas cur hoc suadeat: Scientes tempus, quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc autem propior est nostra salus, quam cum credidimus. Nox praecessit. dies autem appropinquavit (Rom. XIII, 11, 12). Et in extremo: Induimini Dominum Jesum Christum, et carnis curant ne feceritis in desideriis (Ibid. 14). Aliud est voluntas Dei, aliud indulgentia. Unde et ad Corinthios scribens, ait: Ego, fratres, non potui loqui vobis sicut spiritualibus: sed sicut carnalibus [Al. quasi]; sicut parvul…s in Christo, lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis; sed neque nunc potestis. Adhuc enim carnales estis [I Cor. III, 1, 2). Qui animalis est, et non recipit [Al. percipit] ea quae spiritus Dei sunt (stultitia enim illi est, nec potest intelligere, quia spiritualiter dijudicatur ),iste non perfectae cas…itatis cibo, sed rudi nuptiarum lacte nutritur. Sicut per hominem mors, sic et per hominem resurrectio mortuorum. Quomodo in Adam omnes morimur, sic in Christo omnes vivificabimur. Servivimus in lege veteri Adam, serviamus in Evangelio novo Adam. Factus est enim primns homo Adam in animam viventem, et novissimus Adam in spiritum vivificantem. Primus homo de terra terrenus. Secundus homo de coelo coelestis.