Latin
1.277.551 to 1.277.574
Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 1.277.551-574
Unproofread scanNot analysed yet
Qualis terrenus, tales et terreni; et qualis coelestis, tales et coelestes. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem coelestis. Hoc autem dico, fratres, quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt, neque corruptio incorruptionem possidebit (I Cor. XV, 47 et seq. ). Hoc tam clarum est, ut nulla expositione queat manifestius fieri: Caro, inquit, et sanguis regnum Dei possidere non possunt, neque corruptio incorruptionem. Si corruptio ad omnem coitum pertinet, incorruptio autem proprie castitatis est, praemia pudicitiae nuptiae possidere non possunt. Scimus enim quoniam si terrena domus hujus habitationis destructa fuerit, aedificationem habeamus ex Deo, domum non manufactam, sempiternam in caelis. In quo ingemiscimus, habitaculum nostrum, quod de coelo est, superindui cupientes. Cupimus enim egredi de corpore, et habitare cum Christo; propter quod et studiosissime nitimur, sive in corpore, sive extra corpus placere Deo (II Cor. V, 1 et seqq, ). Ei ut plenius exponeret, quales non esse vellet, in alio loco docet, dicens: Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI; 2). Quod si ad totam Ecclesiam credentium volueris referre, et in hac desponsione Christi, et maritatas, et digamas, et viduas, et virgines contineri, hoc quoque pro nobis facit. Nam dum omnes ad pudicitiam et praemium virginitatis invitat, ostendit cunctis gradibus virginitatem esse potiorem. Rursum que ad Galatas: Ex operibus inquit, legis, non justificabitur omnis caro (Galat. II, 16). Opera legis et nuptiae sunt, unde et maledicuntur in ea, qui [Al. quae] non habent filios. Quae si conceduntur etiam in Evangelio, aliud est indulgentiam infirmitati tribuere, aliud virtutibus praemia polliceri. Dicam et ego nuptiatoribus meis, qui post castitatem et diuturnam continentiam subant ad coitum, et pecudum more lasciviunt: Sic insipientes estis, ut cum coeperitis spiritu, nunc carne consummemini?