Latin
1.277.598 to 1.277.622
Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 1.277.598-622
Unproofread scanNot analysed yet
VI, 24). Conversatio nostra in coelis est. Unde et Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Chritum, qui transfigurabit corpus humilitatis nostrae, conforme fieri corpori gloria suae [Philipp. III, 20). Quaecunque ergo sunt vera, quaecunque pudica, quacunque justa, quaecunque ad castitatem pertinentia, his copulemur, haec sequamur (Philipp. IV, 8). Reconciliavit nos Christus in corpore suo Deo Patri per mortem, et exhibuit sanctos, et immaculatos, et alisque ulla reprehensione coram se: in quo et circumcisi sumus circumcisione non manufacta, in exspoliationem corporis carnis, sed circumcisione Christi, consepulti ei in baptismo, in quo et consurreximus. Si ergo consurreximus cum Christo, ca quae sursum sunt quaeramus, ubi Chri stus est in dextera Dei sedens; ea sapiamus quae sursum sunt, non quae super terram. Mortui enim sumus, et vita nostra abscondita est cum Christo in Deo. Cum enim Christus apparuerit vita nostra, tunc et nos apparebimus cum Ipso in gloria (Coloss. II, 11; III, 1 et seq.) . Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus, ut possit ei placere, qui se elegit (II Tim. II, 4). Apparuit enim gratia Dei Salvatoris omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, caste et juste et pie vivamus in praesenti saeculo (Tit. II, 11, 12). Filiae Philippi virgines in Caesarea. Jacobus frater Domini. Umbra et imago veritatis in lege veteri. —Dies me deficiet, si voluero omnia dc casti· late Apostoli praecepta memorare. Ista sunt de quibus ad apostolos Dominus loquebatur: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis ea portare modo. Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem (Joan. XVII, 12,13). Post crucem Christi, statim in Actis apostolorum una domus Philippi evangelisiae quadrigam producit virginum filiarum: ut Caesarea, in qua ex gentibus Ecclesia per centurionem Cornelium fuerat dedicata, etiam virginum puellarum praeberet exempla.