Latin
1.277.575 to 1.277.597
Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 1.277.575-597
Unproofread scanNot analysed yet
Tanta passi estis sine causa (Galat. ·III, 3, 4)? Apostolus, quod continentiae quibusdam nodos relaxat, et dimittit frena currentibus, propter infirmitatem carnis hoc facit. Contra quam scribens denuo loquitur: Spiritu ambulate, et desiderium carnis non perficietis, Caro enim concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. V, 16, 17). Non necesse est nunc de operibus carnis dicere, quia longum est, et facile potest de Apostoli Epistola sumere, qui [Al. quia, etc.] voluerit. Dicam tantum de spiritu, cujus fructus sunt; charitas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia. Omnes virtutes spiritus, quasi solidissimum fundamentum, et sublime culmen, continentia sustentat et protegit. Adversum hujuscemodi non est lex. Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Si vivimus spiritu, spiritu et ambulemus (Ibid. 24, 25). Qui cum Christo carnem nostram, et passiones ejus desideriaque crucifiximus, quid rursum ea quae carnis sunt agere cupimus? Quodcunque seminaverit homo, hoc et metet. Qui seminat in carne sua, de carne metet corruptionem. Qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam (Galat. VI, 8). Existimo quod qui uxorem habet, quandin revertitur ad idipsum, ne tentet eum Satanas, in carne seminet, et non in spiritu. Qui autem in carne seminat (non ego, sed Apostolus loquitur) metit corruptionem. Elegit nos in Christo Deus Pater ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati coram eo. Ambulavimus in concupiscentiis carnis, facientes voluntatem ejus, et cogitationum, et fuimus filii irae, sicut et caeteri. Nunc autem conresuscitavit, et consedere nos fecit in coelestibus in Christo Jesu, ut deponamus secundum priorem conversationem veterem hominem, qui corrumpitur juxta desideria erroris, et aptari nobis illa benedictio possit, quae mysticam ad Ephesios Epistolam tali fine concludit: Gratia vobiscum omnibus qui diligunt Dominum in incorruptione (Ephes.