Latin
2.321.1237 to 2.321.1260
Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 2.321.1237-1260
Unproofread scanNot analysed yet
I, 12, 13). Verbum caro factum est, ut nos de carne transiremus in Verbum. Nec Verbum desiit esse quod fuerat: nec homo perdidit esse, quod natus est. Gloria aucta est, non mutata natura. Vis scire quomodo cum Christo unum corpus efficiamur? Doceat te ipse, qui condidit: Qui comedit carnem meam, et bibit sanguinem meum, hic in me manet, et ego in illo. Sicut misit me vivens Pater, et ego viro propter Patrem; et qui comedit me, vivit propter me. Iste est panis qui de caelo descendit (Joan. VI, 57 seqq.) . Sed et Joannes evangelista, qui de pectore Christi hauserat sapientiam, in eadem verba concordat, dicens: In hoc intelligimus quod in eo manemus, et ipse in nobis: quoniam de Spiritu suo dedit nobis. Si quis confessus fuerit, quoniam Jesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo est (I Joan. IV, 13, 15). Si credis in Christum, quomodo et apostoli crediderunt, unum cum eis in Christo corpus efficieris. Si autem temerarium est fidem eorum tibi et opera vindicare, qui fidem eamdem et opera non habes, eumdem locum habere non poteris. Ordo Ecclesiae. Peccata gravia et levia. -Porro quod jactitas sponsam, sororem, matrem, et omnia haec vocabula unius esse Ecclesiae, cunctosque credentes his nominibus significari, contra te facit. Si enim unus ordo Ecclesiae est, et non habet plurima membra in uno corpore; quid neccsse est ut sponsa, soror vocetur et mater: nisi aliorum sponsa, aliorum soror, aliorum mater sit? Stant quidem omnes ad dextram: sed alius stat ut sponsus, alius ut frater, alius ut filius. Filioli, inquit, mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis (Galat. IV, 19). Putasne ejusdem esse meriti eos qui parturiuntur, et qui parturit? Unde et stulte asserere voluisti omnia membra aequaliter nos diligere, nec oculum praeponere digito, nec manum auriculae;