Latin
2.321.1261 to 2.321.1287
Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 2.321.1261-1287
Unproofread scanNot analysed yet
sed in singulorum amissione membrorum, dolorem esse communem, cum Apostolus doceat ad Corinthios, Alia membra esse honestiora, alia verecundiora; et quae verecundiora sunt, majore honestate circumdari; quae vero per se honesta, nostri [Al. nostra] non indigere sollicitudine (I Cor. XII, 22-24). Ejusdemne ordinis arbitraris et meriti, os et alvum, oculos et meatus per quos fimus egeritur et urina? Lucerna, inquit, corporis tui est oculus tuus. Si oculus caecus fuerit, totum corpus in tenebris est (Luc. XI, 34). Si digitum amputes, si summitatem auriculae, est quidem dolor, sed non tantum damnum, nec tanta cum dolore deformitas, quanta si oculos eruas, trunces nares, os disseces. Sine aliis membris vivere possumus, sine aliis omnino non possumus. Sunt peccata levia, sunt gravia. Aliud est decem millia talenta debere, aliud quadrantem. El de otioso quidem verbo, et adulterio rei tenebimur; sed non est idem suffundi, et torqueri; erubescere, et longo tempore cruciari. Putas nostrum esse quod loquimur? Audi apostolum Joannem: Qui scit fratrem tuum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabit ei vitam, peccanti non ad mortem. Qui vero peccaverit ad mortem quis orabit pro eo (I Joan. V, 16)? Cernis quod si pro peccatis minoribus deprecemur, impetremus veniam. Si pro majoribus, difficilis impetratio sit: et inter peccata et peccata magnam esse distantiam. Unde et de populo Israel, quia peccaverat peccatum ad mortem, dicitur ad Jeremiam: Noli orare pro populo hoc, nec assumas pro eis deprecationem, et non obsistas mihi, quia non exaudiam te (Jerem. VII, 16). Si autem omnes aequaliter et introimus saeculum, et eximus de saeculo, et hoc praejudicium futurorum [Al. futurum] est: ergo aequaliter et justi, et peccatores habebimur apud Deum, quia nunc pari modo et generamur, et morimur. Quod si duos esse contendis Adam, alterum terrenum, alterum coelestem;