Latin
2.321.1288 to 2.321.1306
Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 2.321.1288-1306
Unproofread scanNot analysed yet
et qui in terreno fuerint, eos esse ad sinistram: qui vero in coelesti, eos esse a dextris; responde mihi inierim, ut de duobus te fratribus interrogem: Esau in terreno fuit, an in coelesti? Nulli dubium est, quin in terreno eum fuisse respondeas, Jacob in quo fuit? Dices protinus, in coelesti. ET quomodo in coelesti fuit, cum adhuc Christus non venisset in carne, qui secundus et coelestis Adam dicitur? Aut igitur omnes ante incarnationem Christi in veteri reputabis Adam, et justi quoque in terreno homine, et ad sinistram erunt inter hircos tuos: aut si impium est ibi Isaac ponere, ubi Ismael; ibi Jacob, ubi Esau; ibi sanctos, ubi peccatores; novissimus Adam ex eo tempore numerabitur, quo Christus est natus ex Virgine, et argumentum duorum Adam non proficiet ovibus et haedis tuis, quia in primo Adam et oves et haedos convicimus fuisse, et in uno atque eodem homine, alios a dextris Dei stetisse, alios a sinistris: Ab Adam enim usque ad Moysen, mors super omnes dominata est, etiam super eos qui non peccaverunt: in similitudinem praevaricationis Adam (Rom. V, 14). In martyre voluntas coronatur. —De eo autem quod niteris approbare, convicium et homicidium, raca et adulterium, et otiosum sermonem, et impietatem uno supplicio repensari, jam ct supra tibi responsum est, et nunc breviter respondebo. Aut peccatorem te negabis, ut non sis reus gehennae: aut si peccator fueris, etiam de levi crimine duceris ad tartarum. Os, inquit, quod mentitur, occidit animam (Sap. I, 11). Suspicor te aliquando, ut hominem, fuisse mentitum: omnis enim homo mendax (Psal. CXV), ut sit solus Deus verax, et justificetur in sermonibus suis, et vincat cum judicaverit (Psal. LV). Aut igitur homo non eris, ne mendax sis: aut si quia homo es, mendax fueris, cum parricidis et adulteris punieris.