Latin
2.321.1343 to 2.321.1362
Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 2.321.1343-1362
Unproofread scanNot analysed yet
XX, 26). Si omnes in coelo aquales futuri sumus, frustra nos hic humiliamus, ut ibi possimus esse majores. De duobus debitoribus quingentorum denariorum, et quinquaginta, cui plus dimittitur, plus amat. Unde et Salvator: Dico, inquit, tibi, remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit (Luc. VII, 47). Qui minus diligit, et minus ei dimittitur, utique in minori gradu erit. Paterfamilias proficiscens tradidit servis suis substantiam, alii quinque talenta, alii duo, alii unum (Matth. XXV, 15 seqq.) ,unicuique secundum proprias vires. Simile quid et in alio Evangelio scribitur, quod homo nobilis proficiscens in regionem longinquam, ut acciperet sibi regnum, et reverteretur, vocaverit decem servos, et dederit eis singulas mnas, do quibus unus lucratus est (Al. sit) decem mnas, alius quinque: et singuli juxta vires suas, et emolumentum, vel decem, vel quinque acceperint civitates. Porro alius, qui unum talentum, sive unam mnam acceperat, quod accepit, infodit, sive in sudario colligavit, et domini reservavit adventui. Primo considerandum, quod si justi non spe profectus laborant, ut vult noster Zeno: sed ne perdant quod acceperant, iste qui mnam et talentum infodit, ne perderet quod acceperat, non peccavit; magisque laudanda est cautio reservantis, quam cassus labor eorum, qui sine laboris praemio desudarunt. Deinde quod hoc ipsum talentum. quod aufertur a timido, vel negligente servo, non datur ei qui minus lucri fecerat; sed qui plus, id est, qui super decem positus fuerat civitates. Si numerus non facit ordinem, quare dixit, Dedit unicuique secundum vires suas (Ibid.) . Si eadem lucra sunt quinque talentorum et decem: cur ei qui minus lucri fecerat, non decem, et ei qui plus, non quinque traduntur urbes? Quod autem Dominus non his contentus sit quae habemus, sed semper majora desideret, ipse monstrat dicens: Quare non dedisti pecuniam meam ad trapezitas, et ego veniens cum usura exegissem (Ibid.