Latin
2.321.1363 to 2.321.1391
Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 2.321.1363-1391
Unproofread scanNot analysed yet
2)? Quod quidem et Paulus apostolus sciens, praeteritorum obliviscitur, et ad ea quae in ante sunt, se extendit (Philipp. III, 13), id est, quotidie proficit, nec servat in sudario delicate gratiam, quam accepit; sed avarus negotiator renovatur de die in diem, et decrescere se putat, nisi semper creverit. Sex urbes fugitivorum describuntur in Lege (Num. XXXV, 6), qui homines interfecere nolentes: et ipsae urbes sacerdotales sunt. Rogare libet fugitivos istos inter hircos tuos, an inter oves nostras colloces? Si hirci essent, occiderentur ut homicidae caeteri, nec ministrorum Dei intrarent civitates. Si oves dixeris, utique non erunt tales oves, quae absque luporum metu tota libertate pascantur. Et probabitur tibi, oves quidem eas esse, sed erroneas: a dextris esse, verum non stare, sed fugere, donec moriatur Sacerdos magnus, et ad inferna descendens, liberet animas fugitivorum. Gabaonitae occurrunt filiis Israel, et caesis aliis gentibus, in lignarios et aquarios reservantur (Josue IX, 21). Tantique apud Deum meriti sunt, ut stirps Saul ob eorum injurias sit deleta(I Reg. XXXI, 3 seqq.) . Inter quos eos collocabis? lnter hircos? Sed non sunt interfecti, et sententia Domini vindicantur (Al. judicantur)? Inter oves? Sed dicit Scriptura divina quod non sint ejusdem meriti cujus et Israelitae. Vides ergo quod stent quidem a dextris; sed multo inferiori gradu. Inter David virum sanct…m, et Saul regem pessimum. medius Jonathas fuit. Quem nec inter haedos possumus ponere, quia prophetae amore dignus est; nec inter arietes, ne parem eum faciamus David, maxime cum et ipse interfectus sit. Erit igitur inter oves; sed in inferiori ordine. Et quomodo inter David et Jonatham, ita inter ovem et ovem cogeris suscipere d…fferentias. Servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non praeparavit, nec fecit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis.